# Bronchotome 45

Friedrich von Monau, Bronchotome, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/45

TURUNDAM igitur sive rectius Cannulam, auream argenteamre, aut etiam plumbeam, ejus convenit esse magnitudinis, ut in gutturis cavitatem immitti, & ab ea capi valeat. Quam proinde paullulum incurvatam, aliàs planam, concavam, ac teretem esse decet exteriusque capitellum velut habere, oram extimam sat largulam foramini cyclicè circumspargentem; ne forsitan in vulnus decidere queat: quin supra illud firmiter figatur & hęreat beneficio adprimè duarum fasciarum & ligaculorum, quae ei & lateraliter alligari, & collo circumdari, ad nuchamque constringi debent. Longitudinem verò eam ejus esse oportet, qua in arteriae cavitarem penetrare valeat, ne quid oppositum membri parietem contingat: undè intolerabilis sane, singulari industria heic vitanda, tussis esse sequutura. NEQVE circa secturas modum inter ejus administros pauca oborta lis est. Dicto enim prius loco placet Paulo, transversam pellis incisionem fieri exactam adeò, ut subjectum duarum cartilaginum interstitium praecisè tangat. Antyllo etiam svasore, hamulo prensata cutis (permolesto sane dolore) elevetur, & sic trachea incidatur post istam. At Guidonius commentator l. 4. p. 169. quandam velut παρακεντησιν attentat, cavetque ne cutis superficies asperae arteriae illam quicquam attingat, sed abinvicem aliquantulum istae distent ἐπφάνειαι. Quod utrumque commodè admodum fieri videtur. Veruntamen duo foramina situ differentia moliri non videtur quoquo modo quadrare, uti nec incisionem transversam parilemque arteriae ipsius fieri. Quocirca, constantibus aegro adhuc, pro sustinenda hac medicatione manuali, viribus; totius adparatûs hunc esse, Chirugis Gallicanis usitatum tenorem, omnium erit consultissimum.

---

Friedrich von Monau, Bronchotome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Bronchotome.
