Latin
CAPVT XII
Friedrich von Monau, Bronchotome 47
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi omninò renovanda forent eadem: oras vulnereas gladiolo postliminiò refricare &emungere, si non ipsa &tenta exempta: separatis &abstentis ab invicem cutis labris, denuò ad se retractis, &prius adhuc duabo quoque cartilaginibus artè sibi iterum adductis, incisura prorsus connivente, tumque cutis vel punctu continuo, vel separato etiam &interstincto consuenda venit In quo iterum opere non omnibus convenit artificibus. Reperias n. quibus gemina, una musculorum, altera cutis, suturae arrideant. Si cui tamen magis probetur, acum labris infixam relinqui, &filo tantum circumducto stringi ac intorto; neque id prorsus abnuendum est. Acum autem chalybeam potissimum seligamus, si fortasse, fortuna gregem nondum supplente, ut canebat Parthenias, auream argenteamve nancisci non liceat, quam tamen utramque illi, cum sic aurigantis sortis proventu &ipso, facilè praetulerimus, ad eum nempe prorsus modum, qui aut in colobomate, aut labro leporino, ut in pictura exhibemus, peritis rerum istarum chirurgis usitatus est. Tantum est. Administrationi diagrapha. Aegrotus. Sectio prior, cutis. CC. Sect. posterior, gutturis. D. Bronchotomum. Cannula curva. Ejus ligaculum G. Larynx. . Ligaculum colliAcus cum filo. In tenui labor, at tenuis non gloria, siquem Numina laeva sinunt, auditque vocatus Apollo.