# Bronchotome 52

Friedrich von Monau, Bronchotome, BRONCHOTOMIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/52

Hebetes spectatores solâ humoralium, spiritaliumque partium alteratione dat Amblyopia, umbrasque pro colore obtrudit coeculorum prodroma Parorasis: suspicere objecta celum sitiens solum Anopsia: elongare videnda Hyperopsia: ipsis autem veluti oculis intrudere vult Cataptosis; nisi solas vespas Myaptosi monstratrice cernere velis. Inverso omni rerum ordine, noctu perspicaciores sunt felini ingenij aemuli illi, Nuciosa quibus imperat adfectio: nec faculas ad ardentes micam vident alij. Heliotropia humana dixeris, quibus solum mundi lumen visibilia retegit: minus insolenter tenebricosus ad ingentia lumina adfectus operatur. Carbonario quàm uratur oculus satellite: Rhexi solvatur: Synchysi confundatur prorsum: aliàs resolvatur: oedemate infletur: Gangraena diffluat, putreatve: Hippo saltabundus nictitet: omnis expressu exeat; alij dicent sermones. 9. Neve quidquum intentatum ab ista malorum relinquatur Iliade; nec extimis parcitur partibus: pungente animalculorum morsu palpebras phibiriasi: pilis (duplicibus distichiasis: pluribus phalangosis eos offundit) illas offendente Trichiasi? Medarosi etiam naturales negante. Callum eis obducit tofaceum Prilosis & Telosis: hiantes invertit Chymosis: fissura mutilat Coloboma: grandinoso tumore inflat Chalagium: extrema earum praeputiosum Hordiolum cingit: in vesicas velut convertit aqueo suffusu Hydatis: unde facilius Mydesi putrent. ficosa inaequalitatate morum aemulantur: duriorem aspredinem Trachoma iis impertit: viscido cohaesu unam alteri Ancyloblepharon: vel subditis adpangit membranis. Leo utut sibi videatut aliquis, leporinum ei somnum, irretorta earum largitur apertura: albo patulo, perpetua candidatorum pandit spectacula earundem inversatione Ectropium. durities & scirrhum sibi copulat: Lippiunt pruriginos isti: inflate illi: duriter alij: exsucce nonnulli.

---

Friedrich von Monau, Bronchotome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Bronchotome.
