Latin
6
Friedrich von Monau, Bronchotome 6
Unproofread scanNot analysed yet
Immò &hodegum ad istum commonstrasti Medicae tiarae Licentiatum, in urbe vestra eminentissimum Patricium, Historicae peritiae profundum Helluonem STEINIUM Τὸν ἐπιδημήσαντα (de Strabonis judicio) σοφώτατοι, Ithachesiumque prudentissimum, ac doctam post tabulem (non Coum sed Arctou) Apellem, amicitiae gratiaeque mihi maturum opportunumque proxenetam apud summum quem dixi virum MORENBERGUM serium corniculantium nostrarum, in me fermè occiduarum, lunularum amatorem, cum ingentibus illis numinibus Scaligero, Lipsio, Douzis, Ortelio, Aria, Grotio, Melisso, Taubmano, Nicolao Reusnero, aliis. Nihil abludentibus exemplis Collegarum spectatae dignitatis Virorum, oblivisci non licet, CLL. REIMERI puta eruditissimi Cecropidae Vestratis: ac amicissimi evergetae mei crebrorum &prolixorum meritorum PICHLERI, exacutorum aedepol virtutis aestimatorum, è quibus aliud longè de nobis lumen seculo spargentibus saepè multo in famam nostram honoratiora me audire memini. Neque abductius digressus, caeptam decurrere viam insisto: Tibi obversus, niveae Justitiae cultor antepilane, PERBANDE, quem qui norunt, candidum sincerumque usurpant omnes, rarò istorum studiorum, à quibus unis (nec enim Marcum Tullium tuus nobis adulterat Giphanius) docti vocamur, aequissime judex: qui &eorumdem cupitorem acerrimum, ultra etiam tempus erectum, supraque plagosos de Schola Orbilios, è barbae fortassis majestate si non aliundè, sub mento sapientiam non ex ore professos literarum puriorum sectatorem, impuratorum graculorum osorem, Danorum suorum, brevi utinam pacandorum! nitidissimum lumen COCCIUM tuum, cui Deus sublimes conatus diurnet, sub proximum discessum meum quàm vellem mihi tam feliciter exhibuisses quàm prompte obtulisti. quem omnibus virtutum suarum eroditionisque coloribus aliquando mihi praevideo expingendum. Per nuperam certè ejus ad me epistolam, tantam exquisitissimi sermonis luxuriem depastam, ac adipata adeò dictione pinguem, animum in ea studia plurimùm mihi sentio exauctum: neque n. veritatem tàm insignitè pulcri svavisque alloquii ampliùs comprimendam reor.