# Bronchotome 7

Friedrich von Monau, Bronchotome, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-von-monau/bronchotome/7

Vobis igitur Fautoribus, praeter propter habitis obloquutulejorum infamatae fidei murmuribus, incudibus redditi ad typos sculptiles opusculi procusione, curae me aliquod pretium fecisse putabo; quod quàm tenue sit tamen, neque ipsi mihi ignarum est. Sic nempe parùm qui habet, multum promere non solet, ne illo Hetruscorum diverbio (chi hà quattro, e spende fette; non hà bisogno di borsette) pungatur. neque sic spero audaciae me damnabitis, diversorum Ordinum VIRI eximij, honorati Patroni omnes; quod hisce otij tanto mihi constantis frugibus nunc συν ἐυλῷ δαιμον vobis adsum: multis interim judicantibus, plebejis me rectius utiliusque occupationibus dedendum, quibus alioquin degitur hoc aevi quodcumque est. Mihi verò, ut imitùs me habeatis, cùm gravi censore Tilemano de mortalibus nulli pejus mereri videntur, quàm qui artes liberales, velut artificia vulgaria venales didicerunt. Sicquè Musis consiliantibus, hactenus statuo, quas solas delicatissimis in amoribus usurpo, & quarum ad περιῤῥαντήρια indefessus adstare omnibus praeamo, nullis etiam post spretas tot principum gratias honoribus vel gestis vel gerendis magno animo perpetem lubricantis fortunae rabiem cordatè tandem triumphaturus. Quod si ita mecum, dum liberali suo otio, sub reliquum vitae interusurium, animum remitto, vos judicatis OPTIMI omnes; operam posthac omnem addam, ut, nihil etiam lenius insanientibus & stomachantibus vulgaris scenae histrionibus, praesentaria hac charta non omnem se conatum mihi frustrasse, fiat manifestarium. Sicque vos ipsa salus sospitet UNIVERSOS. Ex mbra Palaeopolitarum Regiomontensium: anno praegresso, Geneseos Dominicae ultra sesquimillesimum centesimo, post additum insuper quadragesimo tertium. VOBIS Cum prolixa observantia addictissimum pectus

---

Friedrich von Monau, Bronchotome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Bronchotome.
