# Psalterium Davidis integrum, carmine redditum 2.2

Friedrich Widebram, Psalterium Davidis integrum, carmine redditum, SECUNDUS LIBER PSALmorum., PSALMUS LII. Quid gloriaris in malitia, etc.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-widebram/psalterium-davidis-integrum-carmine-redditum/2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-widebram/psalterium-davidis-integrum-carmine-redditum/2.2

Saeve Tyranne quid est, quod in impietate superbis
Viribus et vano robore fretus opum?
Cum divina piis semper se gratia sistens
Signa det auxilii cottidiana sui.
En tua lingua dolos, ut acuta novacula stringit,
Quae nisi perniciem, nil meditata parat.
Falsa magis, quam vera, loqui tua summa voluptas,
Nil nisi sermones perditionis amas.
Iustitiae titulo caedes et funera spiras,
Scilicet haec linguae fabrica docta tuae est.
Te Deus in nihilum iustissimus ergo redactum
Aeterno penitus destruet excidio.
Exul ut huc illuc sine sede domoque vagatus,
Non ulla capias in regione locum.
E terraque tuum vivorum funditus omne
Cum tota faciet stirpe perire genus.
Ista pii cernent, quibus haec et sancta voluptas
Inque timore Dei fabula risus erit.
Ecce vir infelix, qui spreto numine Vixit
Confisus propriis viribus absque Deo.
Praesidioque elatus opum, quodcumque liberet,
Commisit petulans absque rubore scelus.
Ipse autem Domini florebo beatus in aede,
Verna velut patulis frondet oliva comis.
Blanda Dei siquidem, quae finem gratia nescit,
Una mihi semper spes fuit, est et erit.
Gratus in aeternum praeco tibi carmina dicam,
Solus enim recte, quod facis, omne facis.
Exspectabo tuum patiens in saecula verbum,
Provenit unde bonis omnibus omne bonum.

---

Friedrich Widebram, Psalterium Davidis integrum, carmine redditum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/widebrampsalterium.xml.
