Latin · Elegiac couplet
SECUNDUS LIBER PSALmorum., PSALMUS LIII. Dixit insipiens in corde, etc.
Friedrich Widebram, Psalterium Davidis integrum, carmine redditum 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Pectoris humani quae sit Sapienti, quaeris,
Numinis est, inquit, nomen inane Deus.
Corrupti periere omnes dignique reatu,
Nemo caret culpa criminis ante Deum.
Exitium sontes studiose operantur ad unum,
Et bene quod fieri quis putet, omne malum est.
Prospiciens caelo defixit lumina terris,
Corda probans hominum desuper ima, Deus.
Si quem forte notet, cui vera scientia curae
Et pietas cordi relligiosa foret.
Omnes retrogradis errant ambagibus, inquit,
Quotquot sunt, oculis sunt anathema meis.
E numero tanti non se probat agminis unus,
Qui cupiat studio recta decente sequi.
Haeccine praefractos agnosce pericula nolle,
Decretum quibus est iam semel omne scelus.
Qui discerpta meae quasi panem viscera plebis,
Omni seposita relligione, vorant.
Ergo erit, ut trepidis, cum non metuenda timebunt,
Ad folii strepitum conscia corda tremant.
Cum dispersa Deus tortorum conteret ossa
Spretaque confundat turpibus ora notis.
Sancta Sion utinam promissam aliquando salutem,
Mittat et e vinclis liberet Isacidas.
Tum vero dilecta Deo gens laeta triumphum,
Exsultans hilari pectore semper, aget.