# Psalterium Davidis integrum, carmine redditum 2.4

Friedrich Widebram, Psalterium Davidis integrum, carmine redditum, SECUNDUS LIBER PSALmorum., PSALMUS LIIII. Deus in nomine tuo, etc.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-widebram/psalterium-davidis-integrum-carmine-redditum/2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-widebram/psalterium-davidis-integrum-carmine-redditum/2.4

IN virtute tua iusto me protege iure,
Inque tuo salvum nomine redde Deus.
Vota profunda Deus gemebundi pectoris audi,
Auribus eloquii percipe verba mei.
Viribus insurgunt etenim crudelibus in me,
Impetus a verbo quos alienus agit.
Mille meae laqueos animae posuere potentes,
Dum procul ex oculis seposuere Deum.
En meus adiutor Dominus spe certior omni,
Vita meae vitae est praesidiumque Deus.
Hostibus omnes malum, sicut meruere, repende,
Arguat illorum talio iusta scelus.
Destrue, perde reos verbi memor atque minarum,
Ut tibi sic discant rursus habere fidem.
Tunc tibi dona volens hilari spontanea corde
Atque memor laudis sacrificabo decus.
Nota meo passim tua gloria fiet ab ore,
Quod bonitas adeo nominis ampla tui est.
Omnibus erepto quoniam mihi cladibus a te
Pascere nunc oculos rursus in hoste datum est?

---

Friedrich Widebram, Psalterium Davidis integrum, carmine redditum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/widebrampsalterium.xml.
