# Psalterium Davidis integrum, carmine redditum 4.2

Friedrich Widebram, Psalterium Davidis integrum, carmine redditum, PSALMORUM LIBER Quartus., PSALMUS XCI. Qui habitat in adiutorio altiss. etc.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-widebram/psalterium-davidis-integrum-carmine-redditum/4.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-widebram/psalterium-davidis-integrum-carmine-redditum/4.2

ABDITUS in Domini latebris qui figit Asylum,
Hunc fovet omnipotens suaviter Umbra Dei.
Hunc arcem compello meam compello receptum,
Cuius in aeterna spem bonitate loco.
His deus ille meus quoque tene cassibus auceps
Implicet aut pestis perdat acerba, teget.
Te super expandet pennas, Tuus usque sub alis
Eius, in adversa sorte, recessus erit.
Quam dedit ille fidem, clypei praestabit et hastae,
Hostis ad insultus insidiasque, vicem.
Ne te concutiat noctis formidine terror,
Aut volitans medio missa sagitta die.
Non vaga per tenebras pestis grassata veneno,
Aut quaecumque nocens vis manifesta mali.
Mille tuo lateri vicina cadavera, circum
Fusa latus dextrum milia dena cadent.
Tu tamen intactus, discrimine liber ab omni,
In medio stabis tutus utrimque loco.
Quippe tuis oculis spectacula atrocia cernes,
Quas scelerum poenas impia turba luat.
Nam tibi praesidio Deus est, cui credita soli
Corporis atque animae est vita salusque tuae.
Non violenta tuo capiti ingruet ulla procella,
Nulla tuam tanget plaga propinqua domum.
Angelicis quoniam tibi plena cohortibus omnis
Undique septa Deo est praecipiente via.
Susceptum manibus quae gestent, necubi gressu
Impingas lapidi praecipitante pedem.
Trita tibi plantis Basiliscus et Aspis eunti
Colla Draco subdet subicietque Leo.
Liber ab aerumnis, quia me, Deus inquit, amavit,
Nominis excellet cognitione mei.
Compellatus ei mox respondebo vocanti,
Luctanti in media proximus asto Cruce.
Omnibus ereptum vitae servabo periclis,
Omnibus ornatum condecorabo bonis.
Longaevum saturans annis replebo senectae,
Ut mea cognoscat quanta sit una salus.

---

Friedrich Widebram, Psalterium Davidis integrum, carmine redditum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/widebrampsalterium.xml.
