Latin
Lines 1.198-1.217
Frodebertus & Importunus, Frodebertus And Importunus 1.198-217
Not analysed yet
Latrat vulpis, sed non ut canis.
Faltus mit semper inanis;
Cauta proferit, iam non fronte;
Cito decadet ante cano forte.
Volat upua, et non arundo,
Isterco commedit in so frundo,
Humile facit capta dura,
Sicut dilatus in falsatura
Falsator. Vadit
Tamquam latro ad aura psallit,
Ut Escotus mentit, semper vadit
Toritus et oc dicit,
Que numquam vidit.
Nolite, domne, atque prudentis
Vestras non confrangat mentis,
Et non derelinquere serventes.
Tempus quidem iam transactum
Et hoc feci, quod vobis fuit adaptum,
Iam modo per verba fallacia
Sexum deiactus de vestra gratia.