# Frodebertus And Importunus 1.61-119

Frodebertus & Importunus, Frodebertus And Importunus, Lines 1.61-1.119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/frodebertus-importunus/frodebertus-and-importunus/1.61

3. PARABOLA
Domno meo Frodeberto, sine Deo,
Nec sancto nec episcopo
Nec saeculare clerico,
Ubi regnat antiquus
Hominum inimicus.
Qui mihi minime credit,
Facta tua vidit.
Illum tibi necesse desidero,
Quare non amas Deo nec credis Dei Filio.
Semper fecisti malum.
Contra adversarium
Consilio satis te putas sapiente,
Sed credimus, quod mentis
Vere non times Christo, nec tibi consentit.
Cui amas, per omnia
Eius facis opera.
Nec genetoris tui diligebant Christum,
Quando in monasterio fecerunt temetipsum.
Tuos pater cum domno
Non fecit sancta opera.
Propter domnus digido
Relaxavit te vivo,
Docuit et nutri[vit],
Unde se postea penetivit.
Non sequis scriptura
Nec rendis [nisi in]iqua.
Memores, Grimaldo
Qualem fecisti damnum.
..................um et Deo non oblituit
De bona, que tibi fecit.
..............................................
Cur te presumis tantum
Dampnare suum thesaurum?
Quod, ut alibi, ubi eum rogas.
Per tua malafacta,
Quod non sunt apta.
Amas puella bella
De qualibet terra
Pro nulla bonitate
Nec sancta caritate.
Bonus numquam eris,
Dum tale via tenes
Per tua cauta longa  satis est, vel non est? Per omnia iube te castrare, ut non pereas per talis, quia fornicatoris Deus iudicabit
De culpas tuas alias te posso contristare,
Sed tu iubis mihi exinde aliquid remandare.
Ut in quale nobis retenit in tua caritate,
Exeant istas exemplarias
Per multas patrias.
Ipso Domino hoc reliquo,
Se vidis amico, qui te hoc nuntiat et donet consilium verum. Sed te placit, lege et pliga, in pectore repone; sin autem non vis, in butte include.
4. ITEM ALIA
Incipiunt verba per similitudinem iuncta de fide vacua, dolo pleno falsatore.
Agino Salomon per sapientia
Bene scripsit hanc sententia,
Ut, ne similis fiat stulto,
Numquam respondes ei in multo.
Et retractavi tam in multum,
Sic respondere iussi stulto,
Ut confundantur stultum grado.

---

Frodebertus & Importunus, FRODEBERTUS AND IMPORTUNUS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/frodebertus.html.
