Latin · ~9 min
Book 1, lines 1.1.36-1.1.44
Frontinus, De Aquaeductu Urbis Romae 1.1.36-44
Not analysed yet
36. Sed et calicis positio habet momentum. In rectum et ad libram conlocatus modum servat, ad cursum aquae oppositus et devexus amplius rapit, ad latus praetereuntis aquae conversus et supinus, id est ad haustum pronior, segniter et exiguum sumit. Est autem calix modulus aeneus, qui rivo vel castello induitur; huic fistulae applicantur. Longitudo eius habere debet digitos non minus duodecim, lumen capacitatem quanta imperata fuerit. Excogitatus videtur, quoniam rigor aeris difficilior ad flexum non temere potest laxari vel coartari.
37. Formulas modulorum qui sunt omnes viginti et quinque subieci, quamvis in usu quindecim tantum frequentes sint, derectas ad rationem de qua locuti sumus, emendatis quattuor, quos aquarii novaverant. Secundum quod et fistulae omnes, quae opus facient, derigi debent aut, si haec fistulae manebunt, ad quinarias quot capient computari. Qui non sint in usu moduli, in ipsis est adnotatum.
38. Uncia habet diametri digitum unum et trientem digiti; capit plus quam quinaria, quinariae sescuncia et scripulis tribus et besse scripuli. Digitus quadratus in latitudine et longitudine aequalis est. Digitus quadratus in rotundum redactus habet diametri digitum unum et digiti sescunciam sextulam, capit quinariae dextantem. Digitus rotundus habet diametri digitum unum, capit quinariae septuncem et semiunciam sextulam.
39. Fistula quinaria: diametri digitum unum =�,perimetri digitos tres S ==�'III, capit quinariam unam.
40. Fistula senaria: diametri digitum unum semis, perimetri digitos IIII S =£ 'II, capit quinariam I ==�'VII.
41. Fistula septenaria: diametri digitum I S =�,perimetri digitos V S, capit quinariam I S ==�£ ; in usu non est.
42. Fistula octonaria: diametri digitos duos, perimetri digitos sex =�'X, capit quinarias II S £ 'quinque.
43. Fistula denaria: diametri digitos duos et semis, perimetri digitos septem S =='VII, capit quinarias IIII.
44. Fistula duodenaria: diametri digitos III, perimetri digitos VIIII ==�'III, capit quinarias quinque S =�'III; in usu non est. Apud aquarios habebat diametri digitos III £ 'VI, capacitatis quinarias sex.