Latin · ~7 min
Book 1, lines 1.1.4-1.1.5
Frontinus, De Aquaeductu Urbis Romae 1.1.4-5
Not analysed yet
4. Ab urbe condita per annos quadringentos quadraginta unum contenti fuerunt Romani usu aquarum, quas aut ex Tiberi aut ex puteis aut ex fontibus hauriebant. Fontium memoria cum sanctitate adhuc exstat et colitur; salubritatem aegris corporibus afferre creduntur, sicut Camenarum et Apollinis et Iuturnae. Nunc autem in urbem influunt aqua Appia, Anio Vetus, Marcia, Tepula, Iulia, Virgo, Alsietina quae eadem vocatur Augusta, Claudia, Anio Novus.
5. M. Valerio Maximo P. Decio Mure consulibus, anno post initium Samnitici belli tricesimo aqua Appia in urbem inducta est ab Appio Claudio Crasso censore, cui postea Caeco fuit cognomen, qui et Viam Appiam a Porta Capena usque ad urbem Capuam muniendam curavit. Collegam habuit C. Plautium, cui ob inquisitas eius aquae venas Venocis cognomen datum est. Sed quia is intra annum et sex menses deceptus a collega tamquam idem facturo abdicavit censura, nomen aquae ad Appii tantum honorem pertinuit, qui multis tergiversationibus extraxisse censuram traditur, donec et viam et huius aquae ductum consummaret. Concipitur Appia in agro Lucullano Via Praenestina inter miliarium septimum et octavum deverticulo sinistrorsus passuum septingentorum octoginta. Ductus eius habet longitudinem a capite usque ad Salinas, qui locus est ad Portam Trigeminam, passuum undecim milium centum nonaginta; ex eo rivus est subterraneus passuum undecim milium centum triginta, supra terram substructio et opus arcuatum proximum Portam Capenam passuum sexaginta. Iungitur ei ad Spem Veterm in confinio hortorum Torquatianorum et Epaphroditianorum ramus Augustae ab Augusto in supplementum eius additus ***loco nomen ***denti Gemellorum. Hic Via Praenestina ad miliarium sextum deverticulo sinistrorsus passuum nongentorum octoginta proxime Viam Collatinam accipit fontem. Cuius ductus usque ad Gemellos efficit rivo subterraneo passuum sex milia trecentos octoginta. Incipit distribui Appia imo Publicii Clivo ad Portam Trigeminam, qui locus Salinae appellantur.