Latin · ~9 min
2.1.25 to 2.1.28
Frontinus, De Aquaeductu Urbis Romae 2.1.25-28
Not analysed yet
88. Sentit hanc curam imperatoris piissimi Nervae principis sui regina et domina orbis in dies et magis sentiet salubritas eiusdem aucto castellorum, operum, munerum et lacuum numero. Nec minus ad privatos commodum ex incremento beneficiorum eius diffunditur; illi quoque qui timidi inlicitam aquam ducebant, securi nunc ex beneficiis fruuntur. Ne pereuntes quidem aquae otiosae sunt: alia munditiarum facies, purior spiritus, et causae gravioris caeli quibus apud veteres urbis infamis aer fuit, sunt remotae. Non praeterit me, deberi operi novae erogationis ordinationem; sed haec cum incremento adiunxerimus; intellegi oportet, non esse ea ponenda nisi consummata fuerint. 89. Quid quod nec hoc diligentiae principis, quam exactissimum civibus suis praestat, sufficit, parum praesidii usibus ac voluptatibus nostris contulisse sese credentis, quod tantam copiam adiecit, nisi eam ipsam sinceriorem iucundioremque faciat? Operae pretium est ire per singula, per quae ille occurrendo vitiis quarundam universis adiecit utilitatem. Etenim quando civitas nostra, cum vel exigui imbres supervenerant, non turbulentas limosasque aquas habuit? Nec quia haec universis ab origine natura est, aut quia istud incommodum sentire debeant quae capiuntur ex fontibus, in primis Marcia et Claudia ac reliquae, quarum splendor a capite integer nihil aut minimum pluvia inquinatur, si putea exstructa et obtecta sint. 90. Duae Anienses minus permanent limpidae, nam sumuntur ex flumine ac saepe etiam sereno turbantur, quoniam Anio quamvis purissimo defluens lacu mollibus tamen cedentibus ripis aufert aliquid quo turbetur, priusquam deveniat in rivos. Quod incommodum non solum hibernis ac vernis, sed etiam aestivis imbribus sentit, quo tempore gratior aquarum sinceritas exigitur. 91. Et alter quidem ex his, id est Anio Vetus, cum plerisque libra sit inferior, incommodum intra se tenet. Novus autem Anio vitiabat ceteras, nam cum editissimus veniat et in primis abundans, defectioni aliarum succurrit. Imperitia vero aquariorum deducentium in alienos eum specus frequentius, quam explemento opus erat, etiam sufficientes aquas inquinabat, maxime Claudiam, quae per multa milia passuum proprio ducta rivo, Romae demum cum Anione permixta in hoc tempus perdebat proprietatem. Adeoque obvenientibus non succurrebatur, ut pleraeque accerserentur per imprudentiam non uti dignum erat aquas partientium. Marciam ipsam splendore et frigore gratissimam balneis ac fullonibus et relatu quoque foedis ministeriis deprehendimus servientem.