Latin · ~7 min
2.1.56 to 2.1.59
Frontinus, De Aquaeductu Urbis Romae 2.1.56-59
Not analysed yet
119. Quoniam quae videbantur ad familiam pertinere exposuimus, ad tutelam ductuum sicut promiseram divertemus, rem enixiore cura dignam, cum magnitudinis Romani imperii vel praecipuum sit indicium. Multa atque ampla opera subinde dilabuntur, quibus ante succurri debet quam magno auxilio egere incipiant, plerumque tamen prudenti temperamento sustinenda, quia non semper opus aut facere aut ampliare quaerentibus credendum est. Ideoque non solum scientia peritorum sed et proprio usu curator instructus esse debet, nec suae tantum stationis architectis uti, sed plurium advocare non minus fidem quam subtilitatem, ut aestimet quae repraesentanda, quae differenda sint, et rursus quae per redemptores effici debeant, quae per domesticos artifices. 120. Nascuntur opera ex his causis: aut impotentia possessorum quid corrumpitur aut vetustate aut vi tempestatium aut culpa male facti operis, quod saepius accidit in recentibus. 121. Fere aut vetustate aut vi tempestatium eae partes ductuum laborant quae arcuationibus sustinentur aut montium lateribus applicatae sunt, et ex arcuationibus eae quae per flumen traiciuntur. Ideoque haec opera sollicita festinatione explicanda sunt. Minus iniuriae subiacent subterranea nec gelicidiis nec caloribus exposita. Vitia autem eiusmodi sunt, ut aut non interpellato cursu subveniatur eis, aut emendari nisi adverso non possint, sicut ea quae in ipso alveo fieri necesse est. 122. Haec duplici ex causa nascuntur: aut enim limo concrescente, qui interdum in crustam indurescit, iter aquae coartatur, aut tectoria corrumpuntur, unde fiunt manationes quibus necesse est latera rivorum et substructiones vitiari. Pilae quoque ipsae tofo exstructae sub tam magno onere labuntur. Refici quae circa alveos rivorum sunt aestate non debent, ne intermittatur usus tempore quo praecipue desideratur, sed vere vel autumno et maxima cum festinatione, ut scilicet ante praeparatis omnibus quam paucissimis diebus rivi cessent. Neminem fugit, per singulos ductus hoc esse faciendum, ne si plures pariter avertantur, desit aqua civitati.