Latin
2.1.64 to 2.1.65
Frontinus, De Aquaeductu Urbis Romae 2.1.64-65
Not analysed yet
127. "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. aquarum, quae in urbem venirent, itinera occupari monumentis et aedificiis et arboribus conseri, Q. F. P. D. E. R. I. C. cum ad reficiendos rivos specusque per quae opera publica corrumpantur, placere circa fontes et fornices et muros utraque ex parte quinos denos pedes patere, et circa rivos qui sub terra essent et specus intra urbem et urbi continentia aedificia utraque ex parte quinos pedes vacuos relinqui ita ut neque monumentum in eis locis neque aedificium post hoc tempus ponere neque conserere arbores liceret, sique nunc essent arbores intra id spatium, exciderentur praeterquam si quae villae continentes et inclusae aedificiis essent. Si quis adversus ea commiserit, in singulas res poena HS dena milia essent, ex quibus pars dimidia praemium accusatori daretur, cuius opera maxime convictus esset qui adversus hoc S. C. commisisset, pars autem dimidia in aerarium redigeretur. Deque ea re iudicarent cognoscerentque curatores aquarum." 128. Posset hoc S. C. aequissimum videri, etiam si ex re tantum publicae utilitatis ea spatia vindicarentur. Multo magis autem maiores nostri admirabili aequitate ne ea quidem eripuerunt privatis quae ad modum publicum pertinebant, sed cum aquas perducerent, si difficilior possessor in parte vendunda fuerat, pro toto agro pecuniam intulerunt et post determinata necessaria loca rursus eum agrum vendiderunt, ut in suis finibus proprium ius res publica privatique haberent. Plerique tamen non contenti occupasse fines ipsis ductibus manus adtulerunt per suffossa latera passim cursus aquarum tam ei qui ius aquarum impetratum habent, quam ei qui quantulicumque beneficii occasione ad expugnandos rivos abutuntur. Quid porro fieret, si non universa ista diligentissima lege prohiberentur poenaque non mediocris contumacibus intentaretur? Quare subscripsi verba legis.