Latin · ~2 min
Book 2
Frontinus, De Aquaeductu Urbis Romae 2.1.67
Not analysed yet
130. Utilissimae legis contemptores non negaverim dignos poena quae intenditur, sed neglegentia longi temporis deceptos leniter revocari oportuit. Itaque sedulo laboravimus ut quantum in nobis fuit, etiam ignorarentur qui erraverant. Eis vero qui admoniti ad indulgentiam imperatoris decucurrerunt, possumus videri causa impetrati beneficii fuisse. In reliquo<m> vero opto ne exsecutio legis necessaria sit, cum officii fidem etiam per offensas tueri praestit<er>it.