Latin · ~8 min
1.1 to 1.5
Frontinus, De controversiis 1.1-5
Not analysed yet
Materiae controversiarum sunt duae, finis et locus. Harum alterutra continetur quidquid ex agro disconvenit. sed quoniam in his quoque partibus singulae controversiae diversas habent condiciones, proprie sunt nominandae. Vt potui ergo conprehendere, genera sunt controversiarum XV: de positione terminorum, de rigore, de fine, de loco, de modo, de proprietate, de possessione, de alluvione, de iure territorii, de subsicivis, de locis publicis, de locis sacris et religiosis, de aqua pluvia arcenda, de itineribus. De positione terminorum controversia est inter duos pluresve vicinos: inter duos, an rigore sit ceterorum sive ratione[s]; inter plures, trifinium faciat an quadrifinium. de horum <posit>ione cum constitit mensori, si secundum proximi temporis possessionem non conveniunt, diversas attiguis possessoribus faciunt controversias, et ab integro alius forte de loco alius de fine litigat. De rigore controversia est finitimae condicionis, quotiens inter duos pluresve terminos ordinatos sive quae alia signa secundum legem Mamiliam intra quinque pedes agitur. De fine similis est controversia [nec dubium est quin supra de finis condicione dixerim]; nam et eadem lege continetur et de quinque pedum agitur latitudin<e>, sed de fine, quidquid per flexus, quibus arcifinii agri continentur, ut per extrema <a>rui aut promuntoria aut summa montium aut fluminum cursus aut locorum natura<m> a<g>i<tur> quam supercilium appellant. De loco controversia est, quidquid excedit supra scriptam latitudinem, cuius modus a[d] p<e>tente[m] non proponitur. Haec autem controversia frequenter in arcifiniis agris variorum signorum demonstrationibus exercetur, ut fossis, fluminibus, arboribus ante missis, aut culturae discrimine. De modo controversia est in agro adsignato: agitur enim de antiquorum nominum propria defensione; ut si L. Titius dextra decimanum tertium, citra cardinem quartum, acceperit sortis suae partes tres sive quod huic simile, quartam habeat in quacumque proxima centuria: huic enim universitati limes finem non facit, etiam si publico itineri serviat. -Nam et in ceteris agris de modo fit controversia, quotiens [re]promissioni modus non quadrat.