# De controversiis 1.6-10

Frontinus, De controversiis, 1.6 to 1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/frontinus/de-controversiis/1.6

De proprietate controversia est plerumque, <quom> ut in Campania cultorum agrorum silvae absunt in montibus ultra quartum aut quintum forte vicinum. Propterea proprietas ad quos fundos pertinere debeat dis<p>ut[i]atur. Est et pascuorum proprietas pertinens ad fundos, sed in commune; propter quod ea conpascua multis locis in Italia communia appellantur, quibusdam provinciis pro indiviso. - Nam et per hereditates aut emptiones eius generis controversiae fiunt, de quibus iure ordinario litigatur. De possessione controversia est, de qua ad interdictum, hoc est iure ordinario, litigatur. De alluvione fit controversia fluminum infestatione. Haec <autem> multas habet condiciones. De iure territorii controversia est de <his> quae ad ipsam urbem pertinen<t>, [sive quod intra pomerium eius urbis erit, quod a privatis operibus optineri non oportebit. Eum dico locum quem nec ordo nullo iure a publico poterit amovere]. Habet autem condiciones duas, unam urbani soli, alteram agrestis, quod in tutelam rei fuerit adsignatum urbanae; [urbani quod operibus publicis datum fuerit aut destinatum]. Huius soli ius quamvis habita <o>ratione divus Augustus de statu municipiorum tractaverit, in proximas urbes pervenire dicitur, quarum ex voluntate conditoris maxima pars finium coloniae est adtributa, aliqua portio moenium extremae perticae adsignatione inclusa; sicut in Piceno fertur Inter<a>m<na>tium Prae<t>uttianorum quandam oppidi partem Asculanorum fine circum dari. [Quod si ad haec revertamur, hoc conciliabulum fuisse fertur et postea in municipii ius relatum]. - Nam non omnia antiqua municipia habent suum privilegium. [Quidquid enim ad coloniae municipiive privilegium pertinet, territorii iuris appellant. Sed si rationem appellationis huius tractemus, territorium est quidquid hostis terrendi causa constitutum est]. De subsicivis controversia est, quotiens aliqua pars centuriae sive tota non est adsignata et possidetur. Aut quidquid de extremitate perticae possessor proximus aliusve detinebit, ad subsicivorum controversiam pertinebit.

---

Frontinus, De controversiis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/frontinus/contro.shtml.
