Latin · ~9 min
Book 1, lines 1.1.143-1.1.156
Frontinus, STRATEGEMATA 1.1.143-156
Not analysed yet
Agesilaus Lacedaemonius, cum quosdam Persarum cepisset, quorum habitus multum terroris praefert, quotiens veste tegitur, nudatos militibus suis ostendit, ut alba corpora et umbratica contemnerentur.
Gelo, Syracusarum tyrannus, bello adversum Poenos suscepto, cum multos cepisset, infirmissimum quemque praecipue ex auxiliaribus, qui nigerrimierant, nudatum in conspectum suorum produxit, ut persuaderet contemnendos.
Cyrus, rex Persarum, ut concitaret animos popularium, tota die in excidenda silva quadam eos fatigavit; deinde postridie praestitit eis liberalissimasepulas et interrogavit, utro magis gauderent. Cumque ei praesentia probassent, "atqui per haec", inquit, "ad illa perveniendum est: nam liberi beatique esse, nisi Medos viceritis, non potestis", atque ita eos ad cupiditatemproelii concitavit.
L. Sulla, quia adversus Archelaum praefectum Mithridatis apud Pir<ae>eapigrioribus ad proelium militibus utebatur, opere eos fatigando compulit ad poscendum ultro pugnae signum.
Fabius Maximus veritus, ne qua fiducia navium, ad quas refugium erat, minus constanter pugnaret exercitus, incendi eas, priusquam iniret proelium, iussit.
DE DISSOLVENDO METU, QUEM MILITES EX ADVERSIS CONCEPERINT OMINIBUS
Scipio, ex Italia in Africam transportato exercitu, cum egrediens nave prolapsus esset et ob hoc attonitos milites cerneret, id quod trepidationem afferebat, constantia et magnitudine animi in hortationem convertit et "<pl>audite", inquit, "milites, Africam oppressi."
C. Caesar, cum forte conscendens navem lapsus esset, "teneo te, terra mater", inquit: qua interpretatione effecit, ut repetiturus illas a quibus proficiscebatur terras videretur.
T. Sempronius Gracchus consul, acie adversus Picentes directa, cum subitus terrae motus utrasque partis confudisset, exhortatione confirmavit suos et impulit, consternatum superstitione invaderent hostem, adortusque devicit.
Sertorius, cum equitum scuta extrinsecus equorumque pecora cruenta subito prodigio apparuissent, victoriam portendi interpretatus est, quoniam illae partes solerent hostili cruore respergi.
Epaminondas Thebanus contristatis militibus, quod ex hasta eius ornamentum infulae more dependens ventus ablatum in sepulchrum Lacedaemoniicuiusdam depulerat, "nolite", inquit, "milites, trepidare; Lacedaemoniissignificatur interitus: sepulchra enim funeribus ornantur."
Idem, cum fax de caelo nocte delapsa eos qui animadverterunt terruisset, "lumen", inquit, "hoc numina ostendunt."
Idem, instante adversus Lacedaemonios pugna, cum sedile in quo resederat succubuisset et id vulgo pro tristi [exciperetur] significatione confusi milites interpretarentur, "immo", inquit, "vetamur sedere."
L. Sulpicius Gallus defectum lunae imminentem, ne pro ostento exciperent milites, praedixit futurum, additis rationibus causisque defectionis.