Latin · ~7 min
Book 1, lines 1.1.6-1.1.23
Frontinus, Strategemata 1.1.6-23
Not analysed yet
Si qui erunt, quibus volumina haec cordi sint, meminerint STRATEGICON et STRATEGEMATON perquam similem naturam discernere. Namque omnia, quae a duce provide, utiliter, magnifice, constanter fiunt, STRATEGICA habebuntur, si in specie eorum sunt, STRATEGEMATA. Horum propria vis in arte sollertiaque posita proficit tam ubi cavendus quam opprimendus hostis sit. Qua in re cum verborum quoque illustris exstiterit effectus, ut factorum ita dictorum exempla posuimus.
Species eorum, quae instruant ducem in his, quae ante proelium gerenda sunt:
I. De occultandis consiliis.
II. De explorandis consiliis hostium.
III. De constituendo statu belli.
IV. De transducendo exercitu per loca hosti infesta.
V. De evadendo ex locis difficillimis.
VI. De insidiis in itinere factis.
VII. Quemadmodum ea, quibus deficiemur, videantur non deesse aut usus eorum expleatur.
VIII. De distringendis hostibus.
IX. De seditione militum compescenda.
X. Quemadmodum intempestiva postulatio pugnae inhibeatur.
XI. Quemadmodum incitandus sit ad proelium exercitus.
XII. De dissolvendo metu, quem milites ex adversis conceperint ominibus.
DE OCCULTANDIS CONSILIIS
M. Porcius Cato devictas a se Hispaniae civitates existimabat in tempore rebellaturas fiducia murorum. Scripsit itaque singulis, ut diruerent munimenta, minatus bellum, nisi confestim obtemperassent, epistulasque universis civitatibus eodem die reddi iussit: unaquaeque urbium sibi soli credidit imperatum; contumaces conspiratio potuit facere, si omnibus idem denuntiari notum fuisset.
Himilco dux Poenorum, ut in Siciliam inopinatus appelleret classem, non pronuntiavit, quo proficisceretur, sed tabellas, in quibus scriptum erat, quam partem peti vellet, universis gubernatoribus dedit signatas praecepitque,ne quis legeret nisi vi tempestatis a cursu praetoriae navis abductus.
C. Laelius, ad Syphacem profectus legatus, quosdam ex tribunis et centurionibus per speciem servitutis ac ministerii exploratores secum duxit: ex quibus L. Statorium, quem, quia saepius in isdem castris fuerat, quidam ex hostibus videbantur agnoscere, occultandae condicionis eius causa baculo ut servum castigavit.