Latin · ~8 min
Book 2, lines 2.1.112-2.1.117
Frontinus, STRATEGEMATA 2.1.112-117
Not analysed yet
Arabes, cum esset nota consuetudo eorum, qua de adventu hostium interdiu fumo, nocte igne significare instituerant, ut sine intermissione ea fierent, praeceperunt, adventantibus autem adversariis intermitterentur: qui cum cessantibus luminibus existimarent ignorari adventum suum, avidius ingressi oppressique sunt.
Alexander Macedo, cum hostis in saltu editiore castra communisset, subducta parte copiarum praecepit his, quos relinquebat, ut ex more ignes <ex>citarent speciemque praeberent totius exercitus: ipse per avias regiones circumducta manu hostem superiore aggressus loco depulit.
Memnon Rhodius [rex], cum equitatu praevaleret et hostem in collibus se continentem in campos vellet deducere, quosdam ex militibus suis sub specie perfugarum misit in hostium castra, qui affirmarent exercitum Memnonistam perniciosa seditione furere, ut subinde aliqua pars eius dilaberetur. Huic affirmationi ut fidem faceret, passim in conspectu hostium iussit parva castella muniri, velut in ea se recepturi essent qui dissidebant. Hac persuasionesollicitati, qui in montibus se continuerant, in plana descenderunt et, dum castella temptant, ab equitatu circumventi sunt.
Harrybas, rex Molossorum, bello petitus a Bardyli Illyrio, maiorem aliquanto exercitum habente, amolitus imbelles suorum in vicinam regionem Aetoliae famam sparsit, tamquam urbes ac res suas Aetolis concederet: ipse cum his, qui arma ferre poterant, insidias in montibus et locis confragosisdistribuit. Illyrii timentes, ne quae Molossorum erant ab Aetolis occuparentur, velut ad praedam festinantes neglectis ordinibus accelerare coeperunt: quos dissipatos, nihil tale exspectantes, Harrybas ex insidiis fudit fugavitque.
T. Labienus C. Caesaris legatus adversus Gallos ante adventum Germanorum,quos auxilio his venturos sciebat, confligere cupiens diffidentiam simulavit positisque in diversa ripa castris profectionem edixit in posterum diem. Galli, credentes eum fugere, flumen, quod medium erat, instituerunt transmittere: Labienus circumacto exercitu inter ipsas superandi amnis difficultates eos cecidit.
Hannibal, cum explorasset neglegenter castra Fulvi, Romani ducis, munita, ipsum praeterea multa temere audere, prima luce, cum densiores nebulae praestarent obscuritatem, paucos equites munitionum nostrarum vigilibus ostendit: quo Fulvius repente movit exercitum. Hannibal per a[d]versam partem castra eius occupavit et illa in tergum Romanorum effusus octo milia fortissimorum militum cum ipso duce trucidavit.