Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.148-2.1.155
Frontinus, STRATEGEMATA 2.1.148-155
Not analysed yet
Antigonus, rex Macedonum, Aetolis, qui in obsidionem ab eo compulsifame urguebantur statuerantque eruptione facta commori, viam fugae dedit: atque ita infracto impetu eorum insecutus aversos cecidit. Agesilaus Lacedaemonius adversus Thebanos, cum acie confligeret intellexissetque hostes locorum condicione clausos ob desperationem fortius dimicare, laxatis suorum ordinibus apertaque Thebanis ad evadendum via, rursus in abeuntis contraxit aciem et sine iactura suorum cecidit aversos.
Cn. Manlius consul, cum ex acie reversus capta ab Etruscis Romanorum castra invenisset, omnibus portis statione circumdatis inclusos hostes in eam rabiem efferavit, ut ipse in proelio caderet: quod <ut> animadverterunt legati eius, ab una porta remota statione exitum Etruscis dederunt et effusos persecuti, occurrente altero consule Fabio, ceciderunt.
Themistocles victo Xerxe volentes suos pontem rumpere prohibuit, cum docuisset aptius esse eum expelli Europa, quam cogi ex desperatione pugnare. Idem misit ad eum, qui indicaret, in quo periculo esset, nisi fugam maturaret.
Pyrrhus, Epirotarum rex, cum quandam civitatem cepisset clausisque portis ex ultima necessitate fortiter dimicantes eos, qui inclusi erant, animadvertisset,locum illis ad fugam dedit.
Idem inter praecepta imperatoria memoriae tradidit, non esse pertinaciterinstandum hosti fugienti, ne non solum <e>a re fortius ex necessitate resisteret, sed ut postea quoque facilius acie cederet, cum sciret non usque ad perniciem fugientibus instaturos victores.
DE DISSIMULANDIS ADVERSIS
Tullus Hostilius, rex Romanorum, commisso adversus Veientes proelio,cum Albani deserto exercitu Romanorum proximos peterent tumulos eaque res turbasset nostrorum animos, clare pronuntiavit iussu suo Albanos id fecisse, ut hostem circumveniret: quae res et terrorem Veientibus et Romanis fiduciam attulit remque inclinatam consilio restituit.
L. Sulla, cum praefectus eius, comitante non exigua equitum manu, commisso iam proelio ad hostis transfugisset, pronuntiavit iussu suo id factum: eaque ratione militum animos non tantum a confusione retraxit, sed quadam etiam spe utilitatis, quae id consilium secutura esset, confirmavit.