Latin · ~8 min
Book 2, lines 2.1.192-2.1.199
Frontinus, STRATEGEMATA 2.1.192-199
Not analysed yet
SI RES DURIUS CESSERIT, DE ADVERSIS EMENDANDIS
T. Didius in Hispania, cum acerrimo proelio conflixisset, quod nox diremerat, magno numero utrimque caeso complura suorum corpora intra noctem sepelienda curavit. Hispani postero die ad simile officium progressi, quia plures ex ipsorum numero quam ex Romanis caesos reppererant, victos se esse secundum eam dinumerationem argumentati, ad condiciones imperatorisdescenderunt.
T. Marcius, eques Romanus, qui reliquiis exercitus praefuit, cum in propinquo bina castra Poenorum paucis milibus pas suum distarent, cohortatusmilites proxima castra intempesta nocte adortus est, et cum hostem victoriae fiducia incompositum aggressus ne nuntios quidem cladis reliquisset,brevissimo tempore militi ad requiem dato, eadem nocte raptim famam rei gestae praegressus altera eorundem castra invasit: ita bis simili usus eventu, deletis utrubique Poenis, amissas populo Romano Hispanias restituit.
DE DUBIORUM ANIMIS IN FIDE RETINENDIS
P. Valerius Epidauri timens oppidanorum perfidiam, quia parum praesidiihabebat, gymnicos ludos procul ab urbe apparavit: quo cum omnis fere multitudo spectandi causa exisset, clausit portas nec ante admisit Epidaurios, quam obsides a principibus acciperet.
Cn. Pompeius, cum suspectos haberet Chaucenses et vereretur, ne praesidium non reciperent, petit ab eis, ut aegros interim apud se refici paterentur: fortissimis deinde habitu languentium missis civitatem occupavitcontinuitque.
Alexander devicta perdomitaque Thracia petens Asiam, veritus, ne post ipsius discessum sumerent arma, reges eorum praefectosque et omnis, quibus videbatur inesse cura detractae libertatis, secum velut honoris causa traxit, ignobilis autem relictis plebeiosque praefecit, consecutus, uti principes beneficiis eius obstricti nihil novare vellent, plebs vero ne posset quidem, spoliata principibus.
Antipater, conspecto Peloponesiorum exercitu, qui audita morte Alexandri ad infestandum imperium eius confluxerant, dissimulans scire se, qua mente venissent, gratias his egit, quod ad auxilium ferendum Alexandro adversus Lacedaemonios convenissent, adiecitque id se regi scripturum, ceterum ipsos, quia sibi opera eorum in praesentia non esset necessaria, abirent domos, hortatus: et hac asseveratione periculum, quod ex novitate rerum imminebat, discussit.