Latin · ~8 min
Book 2, lines 2.1.99-2.1.105
Frontinus, Strategemata 2.1.99-105
Not analysed yet
Q. Fabius Maximus consul, auxilio Sutrinis missus adversus Etruscos, omnes hostium copias in se convertit; deinde simulato timore in superiora loca velut fugiens recessit effuseque subeuntes aggressus non acie tantum superavit, sed etiam castris exuit.
Sempronius Gracchus adversus Celtiberos metu simulato continuit exercitum; emissa deinde armatura levi, quae hostem lacesseret ac statim pedem referret, evocavit hostes: deinde inordinatos aggressus usque eo cecidit, ut etiam castra caperet.
L. Metellus consul in Sicilia bellum adversus Hasdrubalem gerens, ob ingentem eius exercitum et CXXX elephantos intentior, simulata diffidentia intra Panhormum copias tenuit fossamque ingentis magnitudinis ante se duxit. Conspecto deinde exercitu Hasdrubalis, qui in prima acie elephantos habebat, praecepit hastatis, tela in beluas iacerent protinusque se intra munimenta reciperent. Ea ludificatione rectores elephantorum concitati in ipsam fossam elephantos egerunt: quo ut primum illati sunt, partim magnitudinetelorum confecti, partim retro in suos acti totam aciem turbaverunt.
Tunc Metellus, hanc opperiens occasionem, cum toto exercitu erupit et aggressus a latere Poenos cecidit ipsisque [ut] elephantis potitus est. Thamyris, Scytharum regina, Cyrum Persarum ducem aequo Marte certantem simulato metu elicuit ad notas militi suo angustias atque ibi, repente converso agmine, natura loci adiuta devicit.
Aegyptii conflicturi acie in eis campis, quibus iunctae paludes erant, alga eas contexerunt commissoque proelio fugam simulantes in insidias hostes evocaverunt, qui rapidius per ignota invecti loca limo inhaeserunt circumventique sunt.
Viriathus, ex latrone dux Celtiberorum, cedere se Romanis equitibus simulans usque ad locum voraginosum et praealtum eos perduxit et, cum ipse per solidos ac notos sibi transitus evaderet, Romanos ignaros locorum immersosque limo cecidit.
Fulvius imperator Cimbrico bello collatis cum hoste castris equites suos iussit succedere ad munitiones eorum lacessitisque barbaris simulata fuga regredi. Hoc cum per aliquot dies fecisset, avide insequentibus Cimbris, animadvertit castra eorum solita nudari. Itaque per partem exercitus custoditaconsuetudine ipse cum expeditis post castra hostium consedit occultus effusisque eis ex more repente adortus et desertum proruit vallum et castra cepit.