Latin · ~8 min
Book 3, lines 3.1.1-3.1.27
Frontinus, STRATEGEMATA 3.1.1-27
Not analysed yet
LIBER TERTIVS
Si priores libri responderunt titulis suis et lectorem hucusque cum attentioneperduxerunt, edam nunc circa oppugnationes urbium defensionesque STRATEGEMATA. Nec morabor ulla praelocutione, prius traditurus quae oppugnandis urbibus usui sunt, tum quae obsessos instruere possint.
Depositis autem operibus et machinamentis, quorum expleta iam pridem inventione nullam video ultra artium materiam, has circa expugnationem species STRATEGEMATON fecimus:
I. De repentino impetu.
II. De fallendis his, qui obsidebuntur.
III. De eliciendis ad proditionem.
IV. Per quae hostes ad inopiam redigantur.
V. Quemadmodum persuadeatur, obsidionem permansuram.
VI. De districtione praesidiorum hostilium.
VII. De fluminum derivatione et vitiatione aquarum.
VIII. De iniciendo obsessis pavore.
IX. De irruptione ex diversa parte, quam exspectabimur.
X. De insidiis, per quas eliciantur obsessi.
XI. De simulatione regressus.
Ex contrario circa tutelam obsessorum:
XII. De excitanda cura suorum.
XIII. De emittendo et recipiendo nuntio.
XIV. De introducendis auxiliis et commeatibus suggerendis.
XV. Quemadmodum efficiatur, ut abundare videantur, quae deerunt.
XVI. Qua ratione proditoribus et transfugis occurratur.
XVII. De eruptionibus.
XVIII. De constantia obsessorum.
DE REPENTINO IMPETU
T. Quintius consul, victis acie Aequis et Volscis, cum Antium oppidumexpugnare statuisset, ad contionem vocato exercitu exposuit, quam id necessarium et facile esset, si non differretur: eoque impetu, quem exhortatio concitaverat, aggressus urbem.
M. Cato in Hispania animadvertit potiri se quodam oppido posse, si inopinatos invaderet. Quadridui itaque iter biduo per confragosa et deserta emensus nihil tale metuentes oppressit hostes. Victoribus deinde suis causam tam facilis eventus requirentibus dixit, tum illos victoriam adeptos, cum quadridui iter biduo corripuerint.
DE FALLENDIS HIS, QUI OBSIDEBUNTUR
Domitius Calvinus, cum obsideret Lueriam, oppidum Ligurum, non tantum situ et operibus, verum etiam propugnatorum praestantia tutum, circumire muros frequenter omnibus copiis instituit easdemque reducere in castra. Qua consuetudine inductis ita oppidanis, ut crederent exercitationis id gratia facere Romanum, et ob hoc nihil ab eo conatu caventibus, morem illum obambulandi in subitum direxit impetum occupatisque moenibus expressit, ut se ipsos dederent oppidani.