Latin · ~7 min
Book 3, lines 3.1.106-3.1.114
Frontinus, Strategemata 3.1.106-114
Not analysed yet
DE EMITTENDO ET RECIPIENDO NUNTIO
Romani, obsessi in Capitolio, ad Camillum ab exilio implorandum miserunt Pontium Cominium, qui, ut stationes Gallorum falleret, per saxa Tarpeia demissus tranato Tiberi Veios pervenit et perpetrata legatione similiter ad suos rediit.
Campani, diligenter Romanis, a quibus obsessi erant, custodias agentibus,quendam pro transfuga subornatum miserunt, qui occultatam balteo epistulam inventa effugiendi causa [occasione] ad Poenos pertulit.
Venationi quoque et pecoribus quidam insuerunt litteras membranis mandatas; aliqui et iumento in aversam partem infulserunt, dum stationes transeunt; nonnulli interiora vaginarum inscripserunt.
L. Lucullus, Cyzicenos obsessos a Mithridate ut certiores adventus sui faceret, cum praesidiis hostium teneretur introitus urbis, qui unus et angustusponte modico insulam continenti iungit, militem e suis nandi et nauticae artis peritum iussit insidentem duobus inflatis utribus litteras insutas habentibus, quos ab inferiore parte duabus regulis inter se distantibuscommiserat, ire septem milium passuum traiectum: quod ita perite gregalis fecit, ut cruribus velut gubernaculis dimissis cursum dirigeret et procul visentis, qui in statione erant, marinae specie beluae deciperet.
Hirtius consul ad Decimum Brutum, qui Mutinae ab Antonio obsidebatur,litteras subinde misit plumbo scriptas, quibus ad brachium religatis milites Scultennam amnem tranabant.
Idem columbis, quas inclusas ante tenebris et fame affecerat, epistulas saeta ad collum religabat easque a propinquo, in quantum poterat, moenibus loco emittebat. Illae lucis cibique avidae altissima aedificiorum petentes excipiebantur a Bruto, qui eo modo de omnibus rebus certior fiebat, utique postquam disposito quibusdam locis cibo columbas illuc devolare instituerat.
DE INTRODUCENDIS AUXILIIS ET COMMEATIBUS SUGGERENDIS
Bello civili, cum Ategua urbs in Hispania Pompeianarum partium obsideretur, Maurus inter noc<tem> tamquam Caesarianus tribuni cornicularius vigiles quosdam excitavit: ex quibus <cum tesseram accepisset>, ali[qu]os excitans constantia fallaciae suae per medias Caesaris copias praesidium Pompei transduxit.