Latin · ~8 min
Book 3, lines 3.1.36-3.1.43
Frontinus, STRATEGEMATA 3.1.36-43
Not analysed yet
Timarchus Aetolus, occiso Charmade Ptolomaei regis praefecto, clamide interempti et galeari ad Macedonicum ornatus habitum: per hunc errorem pro Charmade in Saniorum portum receptus occupavit.
DE ELICIENDIS AD PRODITIONEM
Papirius Cursor consul apud Tarentum Miloni, qui cum praesidio Epirotarum urbem obtinebat, salutem ipsi et popularibus, si per illum oppido poteretur, pollicitus est. Quibus praemiis ille corruptus persuasit Tarentinis, ut se legatum ad consulem mitterent: a quo plena promissa ex pacto referens in securitatem oppidanos resolvit atque ita incustoditam urbem Cursori tradidit.
M. Marcellus, cum Syracusanum quendam Sosistratum ad proditionemsollicitasset, ex eo cognovit remissiores custodias fore die festo, quo Epicydes praebiturus esset vini epularumque copiam: insidiatus igitur hilaritati et, quae eam sequebatur, socordiae munimenta conscendit vigilibusquecaesis aperuit exercitui Romano urbem nobilibus victoriis claram.
Tarquinius Superbus, cum Gabios in deditionem accipere non posset, filium suum Sextum Tarquinium caesum virgis ad hostem misit. Is incusatapatris saevitia persuasit Gabinis, odio suo adversus regem uterentur: et dux ad bellum electus tradidit patri Gabios.
Cyrus, Persarum rex, comitem suum Zopyrum, explorata eius fide, truncata de industria facie, ad hostes dimisit. Ille assentante iniuriarum fide, creditus inimicissimus Cyro, cum hanc persuasionem adiuvaret procurrendopropius, quotiens acie decertaretur, et in eum tela dirigendo, commissamsibi Babyloniorum urbem tradidit Cyro.
Philippus, oppido Saniorum exclusus, Apollonidi praefecto eorum ad proditionem corrupto persuasit, ut plaustrum lapide quadrato oneratum in ipso aditu portae poneret: confestim deinde signo dato insecutus oppidanoscirca impedita portae claustra trepidantis oppressit.
Hannibal apud Tarentum, quae a praesidio Romano duce Livio tenebatur,Cononeum quendam Tarentinum, quem ad proditionem sollicitaverat,eiusmodi fallacia instruxit, ut ille per causam venandi noctu procederet,quasi id per hostem interdiu non liceret. Egresso ipsi apros subministrabant,quos ille tamquam ex captura Livio offerret; idque cum saepius factum esset et ideo minus observaretur, quadam nocte Hannibal venatorumhabitu Poenos comitibus eius immiscuit: qui cum onusti venatione, quam ferebant, recepti essent a custodibus, protinus eos adorti occiderunt. Tum fracta porta admissus cum exercitu Hannibal omnes Romanos interfecit,exceptis his, qui in arcem profugerant.