Latin · ~7 min
Book 3, lines 3.1.81-3.1.89
Frontinus, STRATEGEMATA 3.1.81-89
Not analysed yet
Pericles, <dux> Atheniensium, cum oppugnaret quandam civitatem magno consensu defendentium tutam, nocte ab ea parte murorum, quae mari adiacebat, classicum cani clamoremque tolli iussit: hostes penetratum illic in oppidum rati reliquerunt portas, per quas Pericles destitutas praesidio irrupit.
Alcibiades, dux Atheniensium, Cyzicum oppugnandae eius causa nocteimprovisus accessit et ex diversa parte moenium cornicines canere iussit. Sufficere propugnatores murorum poterant: ad id latus, a quo solo se temptari putabant, cum confluerent, qua non obsistebatur, muros transcendit.
Thrasybulus, dux Milesiorum, ut portum Sicyoniorum occuparet, a terra subinde oppidanos temptavit et illo, quo lacessebantur, conversis hostibus classe in<ex>spectata portum cepit.
Philippus in obsidione cuiusdam maritimae urbis binas naves procul a conspectu contabulavit superstruxitque eis turres: aliis deinde turribus adortus a terra, dum urbis propugnatores distringit, turritas naves a mari applicuit et, qua non resistebatur, subiit muros.
Pericles Peloponnesiorum castellum oppugnaturus, in quod duo omnino erant accessus, alterum fossa interclusit, alterum munire instituit. <>Castellani securiores ab altera parte facti eam solam, quam muniri videbant, custodire coeperunt: Pericles praeparatis pontibus iniectisque super fossam, qua non cavebatur, subiit castellum.
Antiochus adversus Ephesios Rhodiis, quos in auxilio habebat, praecepit,ut nocte portum cum magno strepitu invaderent: ad quam partem omni multitudine cum tumultu decurrente, nudatis defensore reliquis munitionibus, ipse a d<i>verso aggressus civitatem cepit.
DE DISPONENDIS INSIDIIS, IN QUAS ELICIANTUR OBSESSI
Cato in conspectu Lacetanorum, quos obsidebat, reliquis suorum summotis,Suess<et>anos quosdam ex auxiliaribus maxime imbelles aggredi moenia iussit: hos cum facta eruptione Lacetani facile avertissent et fugientesavide insecuti essent, illis quos occultaverat coortis oppidum cepit.
L. Scipio in Sardinia, cuiusdam civitatis parte militum relicta oppugnatione,quam instruxerat, speciem fugientis praestitit: insecutisque temere oppidanis per eos, quos in proximo occultaverat, oppidum invasit.