Latin · ~8 min
Book 4, lines 4.1.146-4.1.152
Frontinus, Strategemata 4.1.146-152
Not analysed yet
Voccaei, cum a Sempronio Graccho collatis signis urgerentur, universascopias cinxere plaustris, quae impleverant fortissimis viris muliebri veste tectis: Sempronium, tamquam adversus feminas audentius ad obsidendoshostis consurgentem, hi qui in plaustris erant aggressi fugaverunt.
Eumenes Cardianus, ex successoribus Alexandri, in castello quodam clausus, quoniam exercere equos non poterat, certis cotidie horis ita suspendebat, ut posterioribus pedibus innixi, prioribus allevatis, dum naturalemassistendi appetunt consuetudinem, ad sudorem usque crura iactarent.
M. Cato pollicentibus barbaris duces itinerum et insuper praesidium, si magna summa eis promitteretur, non dubitavit polliceri, quia aut victoribus ex spoliis hostilibus poterat dare aut interfectis exsolvebatur promisso.
Q. Maximus transfugere ad hostes volentem Statilium, nobilem clarae operae equitem, vocari ad se iussit eique excusavit, quod invidia commilitonumvirtutes illius ad id tempus ignorasset: tum donato ei equo pecuniam insuper largitus obtinuit, ut, quem ex conscientia trepidum arcessierat, laetum dimitteret et ex dubio in reliquum non minus fidelem quam fortem haberet equitem.
Philippus, cum audisset Pythian quendam bonum pugnatorem alienatumsibi, quod tres filias inops vix aleret nec a rege adiuvaretur, monentibus quibusdam, uti eum caveret, "quid? Si", inquit, "partem aegram corporis haberem, absciderem potius quam curarem?" Deinde familiariter secreto elicitum Pythian, accepta difficultate necessitatium domesticarum, pecunia instruxit ac meliorem fidelioremque habuit, quam habuerat, antequam offenderet.
T. Quintius Crispinus post infaustam adversus Poenos dimicationem, qua collegam Marcellum amiserat, cum comperisset potitum anulo interfectiHannibalem, litteras circa municipia totius Italiae dimisit, ne crederent epistulis, si quae Marcelli anulo signatae perferrentur: <ea> monitione consecutus est, ut Salapia et aliae urbes frustra Hannibalis dolis temptarentur.
Post Cannensem cladem perculsis ita Romanorum animis, ut pars magna reliquiarum nobilissimis auctoribus deserendae Italiae iniret consilium, P. Scipio adulescens admodum impetu facto in eo ipso, in quo talia agitabantur, coetu pronuntiavit manu se sua interfecturum, nisi qui iurasset non esse sibi mentem destituendae rei publicae: cumque ipse se primus religione tali obligasset, stricto gladio mortem uni ex proximis minatus, nisi acciperet sacramentum, illum metu, ceteros etiam exemplo coegit ad iurandum.