Latin
QUARTA REGULA. Dilige rempublicam sicut te ipsum
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 10
Unproofread scanNot analysed yet
Longe fac viam tuam ab illis, domum tuam semper inveniant clausam. Displiceant tibi noxia suggerentes, et se displicuisse cognoscant. Ipsis quippe adhaeret familiariter etiam turba pessima delatorum, qui latenti murmure ducibus optimis facultates insinuant alienas; ut laqueis avaritiæ captivati, piæ administraationis perdant opinionem, si acquiescant improbis suasionibus, et cogitent quæ sibi nuntiantur auferre. Quid aliud nisi calumnia innocentibus hominibus excitatur? Detestabile profecto genus humanum a nimisque abominabile, delatores. In cujus pretorio minime emerserint, ipse diligit rempublicam sicut se ipsum; nolens aliis facere quod ipse pati noluerit. Hæc enim quarta est innocentiæ regula militaribus acribus occupato, quam tenes et tenere firmiter debes, ut diligas rempublicam sicut te ipsum, charitate libera. Cujus abundanti repletus dulcedine Moyses, dum videret populum Israel, rempublicam scilicet suam, peccasse omnipotenti Deo, timeretque justissimi judicis futuram severitatem, sic placare arripuit irascentem: Obtecto, inquit, Domine, si dimittis eis peccatum, dimitte; siu autem, dele me de libro tuo quem scripserunt manus tuæ (Exod. XXXII, 31). Consideremus quid proderat Moysi alios salvOs facere, si periret. Sed quia rempublicam diligebat semper sicut se ipsum, charitatis hujus sacrificio Deum placavit; ct nec ipse periit, nec populum quem regchat perire permisit. Hunc David sanctus æquali virtute dilectionis imitatus, percutiente angelo civitatem: Convertatur, inquit, manus tua in me et domum patris mei. Isti qui oves sunt, quid fecerunt (II Reg. xxiv, 17)? Da hominem qui rempublicam sic diligat, et videbis quantum Deo placeat, etiam militaribus actibus occupatus. Profecto dignus es ut talium similis vivas, paratus laborare pro requie subjectorum; paratus etiam mortem subire, si permiserit Deus, ut de mortis periculo tibi subditos liberes. Plus time, dux optime, prov nciam fieri deteriorem, quam te ipsum minuentibus opibus pauperiorem: divitias inæstimabiles judiea famam bonam. Verumtamen quia omnis homo qui di'igit se ipsum, plus debet diligere Deum quam se ip um (alioqui miuus diligens Deum, nou diligit, sed odit se ipsum), quicunque diligit rempublicam sicut te ipsum, p! us diligat Deum quam rempublicam, divinaque negotia præponat humanis.