# Epistolae Et Opuscola 12.16-35

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 12.16 to 12.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/12.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/12.16

Tres enim sunt, quid alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Sed hi Ires unum sunt, etl summe unum sunt, quia singillatim Deus est Pat r, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus: ncquc tamen tres dii, sed unus est Deus, de quo Scriptura sancta dicit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. vi, 4). Suspicionem nam que solitarii Dei removet Trinitas, et unum Deum credentibus ostendit una substantia. Non sic una, ut per singulos semiplena, in omnibus fiat tota, et ideo sit una; sed una numero, genere, virtute, plenitudine. Quam sicut hahet in omnibus, ita non caret in singulis. Tanta in solo Patre, quanta in Filio et Spiritu sancto; tanta in solo Filio, quanta in Patre et Spiritu sancto; tanto in Spiritu sancto, quanta in Patre et Filio. Tanta postremo in singulis eorum, quanta in duobus. Tanta in duobus, quanta in tribus. Tanta in Iribu8, quant. in singulis. Nihil quippe esi ibt gradibus ordinatum, nihil qualitate diversum, nihil quantitate minimum, nihil.loco separatum, nihil tempore posterius, nihil inefficax, nihil passibile. Ubi hoc tantummodo recipit distinctionem, quod ad invicem sibi sunt, Pater scilicet ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus sanctus ad eos de quibus et cum quihus et Spirit IS et sanctus est, ut ipse solus in Trinitate appelletur sanctus; propriumque sit Patris generare, proprium Filii nasci, proprium Spiritus sancti de utroque procedere. Pater quippe unius Filii est Pater, Filius unius Patris est Fiius, Spiritus sanctus et Patris et Filii est S, iritus. Ad solum Patrem generatio, ad solum Filium nativitas, ad solum Spiritum sanctum pertinet de utroque processio. Merito dum salutia nostræ necessitas exspectaret, ut propter homines liberandos Deus homo nasceretur ex hunine, non est natus secundum carnem Pater, quia Filius nunquam fuit, non Spiritus sanctus, qui nec Pater fuit aliquando nec Filius.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
