# Epistolae Et Opuscola 15.1-32

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 15.1 to 15.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/15.1

0 si boni duces inciperent humanis divina præponere, maximis erroribus remcdia providerent. Late patet virtus ista, per plura et plura justitiæ iiinera funditur. Humanis divna præpone; et vidua oppressionem non perferat, propter spem lucri prætereuntis; pupilli substantia tutoris minime indigeat beneficio; pessimam victoriam injustus latigator amittat; sacerdotum postulationibus libeater patescat auditus. Frequentelur oratio. Lectionis studium, quamvis undique occupationibus irruentibus, igne desiderii spiritalis (remota tepiditate) fervescat. Quare enim dux optimus opprimit viduam? quare pupillum lædi sinit? quare pro injusto litigatore judicat? quare difficile aut raro ad ecclesiam pergit? quare non legit? nisi quia divinis humana præponit? Præpone ergo divina semper humanis; omnia tibi religiosæ voluntatis et opera et verba, quamvis inter militares actus, salva erunt. Eleemosynarum vero sacrificiu quis ita posset offerre sicut dux optimus, cui magnitudo potestatis abundantes praebet occasiones misericordiæ tribuendæ, si tamen divina praeponat humanis? An inaniter Daniel propheta Nabuche donosor dicit: Consilium meum placeat tibi, rex, et peccata tua eleemosynis redime, et injustitias tuas miserationibus pauperum; et erit Deus parcens peccatis tuis (Dan. iv, 24)? nisi quoniam potcn ioribus potentior cst facilitas eleemosynarum? Quibus etiam secundum genus eleemosynæ amplius operari possibile est, ignoscere scilicet delinquentibus? Ipsi en m magis laudabiliter veniam donant, quorum iracundia nuntius mortis est. Ipsi gloriosius diligunt inimicos, quibus exigere vindictam sanguinis licet. Utraque opera miser cordiæ in potestate habes, M divina præponas humanis. Et in hoc maxime agnosceris humanis divina præponere, quando no!!! fallaciter juras, nec subdolo sacramento deeipis aliquem. Liest Instis sii antiquus, licet immania a reipublicæ infixerit visceribus, non videtur falsa juratione fallendus; etiamsi vita ejus impediat, mors proficiat paci; nec si quidem, dux optime, compellaris falsum jarare. Sic uni homini, sic populo, sic plurimis gentibus cum quibus bella gerenda susceperis, aut sine jurfamento perseverans, assume certamen;

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
