# Epistolae Et Opuscola 16.24-41

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 16.24 to 16.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/16.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/16.24

Cujusnomen inquirens fidelissimus Moyses, voce sibi cœlitus reddita tremebundus audivit: Ego sum qui sum- Et diccs filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. in, 14). Profecto magna est gloria in ce manere qui est, eum sequi qui est: et quia nds mutabiles facit infirma natura, nec possumus immutabili Deo per æqualem potentiam comparari, ut sicut semper in nobis est, ita et nos in ilio valeamus esse; sit saltem sermo noster, est est, non non; et sive juramento it.. tercedente, sive cessante, nitamur in verita e certissimi permanere. Divina namque cst veritas, unde multum veraciter Dei Filius dixit: Ego sum verius Joan. XIV, 6). Et sicut de charitate recordamur Joannem dixisse: Q ui manet in charitate, et Deus i illo manet (I Joan. IV, 16); ita similiter si velimus dicere, non mentimur: Qui manc' in veritate, in Deo manet, et Deus in illo manet. PraEponamus ig turveritatem cunctis utiltatibs temporalibus. et tunc rite inveniemur humanis divina praeponere. Veritatem plane nobis aut ratio manifeste demonstret, aut Scriptura divinitus inspirata commendet, aut sacerdotum doctrina fidelis ostendat. Sub specie enim veritatis plerumque falsitas vindicatur; et nisi ndsit bonis ducibus pia cordis humilitas, ut quoties requirunt veritatem, sæcularis dignitalis removeaNt potestatem, miserabiliter anteponentur humana divinis; ut temere audeat, quamvis dux, tamen Ecclesiae discipulus, Ecclesiam dorere; nec judicia sequi sacerdotum, sed velle potius de sacerdotalibus judicare judiciis.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
