Latin
18.1 to 18.21
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 18.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Et hæc tibi sexta sit innocentiæ regula, mili taribus actibus occupato. Quidquid enim dixeris, gesseris, disposueris, ut Dco et hominibus placeas, et fervore charitatis mirabiliter iniquitatis frigus eicludas, noli esse multum justus, neque sapiens plus quam necesse est. Incurrit quispiam gravissimi facinoris culpam, meretur judicialemsenlire censuram? tempera, dux optime, impetum severitatis; et dum reo supplicia inferuntur, interioribus auribus pietas dicat: Noli esse multum ju tus (Ibid.) . Amicitiæ alius immemor, debita exhibere neglexit officia? dignus est ahjici, meretur sentire asperam læsionem, cohibe, obsecro, rectum dolorem, noli retribuere similia. Ne æstimes quasi inimicum, sed corr pe adhuc velut amicum; respondente tibi sapientissimo Salomone: Noli esse multum justus. Esto ergo justus, sed noli esse multum justus. Eslo justus, ut corripias inquietos; noli esse multum justus, ut consoleris pusillanimes, ut suscipias infirmos, et paliens sis ad omnes. Considera quibus imperes, et quam dura corda flectere cupias; ut modo minando. modo feriendo, modo veniam largiendo, nullatenus quidein remanere impunita militum peccata dimittas, neque tamen semper excessibus eorum supplicia condigna retribuas, dicens tibi ipsi: Noli esse multum justus. C quanta, dux sapientissime, dissimulanda sunt, quanta toleranda, quanta leviter attingenda, quanta sacerdotum quoque iutercessionibus concedenda, ab illo qui sapienter audit: Noli esse multum justus! Potes alia atque alia tacitus considere vitiorum genera, quibUs sanandis remedium voluit praevidere *qui dixit: Noli esse multum justus. Inter alia quippe, detractionis abscondito jaculo nominem vulnerabimus, nec in moribus bene viventium sollicitius inquiremus unde culpentur, si loquatur unicuique nostrum per Spiritum sanctum fidelis Scriptura: Noli esse multum justus. Quia utique multum justus esse culpabiliter nititur, qui per omnem justitiam proximi examinat vitam, fragilitatis bumanae consideratione postposita; tanquam sine peccato valeat vivere quisquis incipit peccata vitare; præsertim Jacobo apostolo confirmante: In multis enim offendimus omnes (Jac.