# Epistolae Et Opuscola 3.10.1-16

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 3.10.1 to 3.10.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.10.1

Crevit ergo per nativitatem carnis in Christo numeris substantiarum, singularitas vero personæ perseveravit. Idcirco quamvis alia sit natura divinitatis, alia humanitatis, non fit Trinitas illa quaternitas. quia personarum est Trinitas, quæ in Christo una permansit. Unus est proinde Christus, et semper unus, propter unius personæ singularitatem, quae in eo nec dividi, nec subdividi, nec duplicari potest, quamvis ex duabus et in duabus credatur esse Daturise Libere igitur absque ulla formidine confiteamur unius Chriti naturas duas, divinam scilicet et bumanam, Verbum et carnem, manifestis distinctionibus apparentes: et quid secundum earum proprietatem rite possit intelligi, per omnia divina volumina simpliciter audientes, nullatenus dubitemus, quædam verba divinitati, quaedam vero humanitati ejus sine separatione prorsus aptari. Si quis enim me interrogat: Ego et Pater unum sumus (Joan. i, 30), utrum vox ista secundum divinitatem prolata sit, an secundum humanitatem; fiducialiter respondeo: Secundum divinitatem, non secundum humanitatem. Et si quis iterum requirat: Pater major me est (Joun. XIV, 28), utrum vox ista secundum divinitatem prolata sit, an secundum humanitatem; fiducialiter respondeo: Secundum humanitatem, non secundum divinitatem: neque tamen propter hoc aliqua earum vox Christi non erit; utraque enim vox ad unum pertinet Christum, cujus est divinitas et humanitas: separatio hic nulla introducta est, quia unam vocem secundam unam substantiam posse intelligi diximus, secundum a'teram vero negavimus. Cuilibet enim natura vox conveniat, ideo sine separatione non convenit alteri, quia illius personæ est, cujus est utraque natura. Necessitatem nemo nobis ingerat, unam praedicare naturam. Duos filios ignorat fides catholica, quaternitatis assertores omnino detestatur; et idcirco nunc, quantum arbitror, quibusdam rectæ fidei custodientibus regulam, placuit unum de Trinitate passum fateri. Nihil quippe aliud sententa haec insinuare cognoscitur, nisi ipsum esse passum in carn?, qui de Patre Deo natus est, id est, Christum, ne putetur homo purus tolerasse passionis injurias.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
