Latin
3.10.17 to 3.10.26
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 3.10.17-26
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ergo dicit, qui unum de Trinitate passum dicit. Non est quarta persona qui passus est, sed ad numerum pertinet Trinitatis. Manens enim DNi Filius impassibilis secunlum divinitatem, per susceptionem naturae passibilis passioni subjacuit. Et quamvis alia sit in illo natura per quam semper impassibilis persevcrat, a! ia per quam dicitur temporaliter passus, ipse tamen impassibilis passus est: non alius est impassibilis, ct alius passus est. Iste autem impassibitis, ipse est Dei Filius, Deus unigenitus, ante saecula ex Deo Patre naturaliter natus; et de matre, postquam venit plenitudo temporum, misericorditer, quia voluit, genitus: sine quo Trinitas nunquam fuit; quoniam, sicut jam superius enarravimus, Trinitas est, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: et sive Patrem, sive Filium, sive Spiritum sanctum subtraxeris, Trinitas esse non potest; nec Pater, nec Filius secundum divinitatem, nec Spiritus sanctus creaturis connumcrantur; nec Pater, nec Filius secundum divinitatem, nec Spiritus sanctus de mundo hoc, aut de creaturis esse perhibentur; sed sola invicem Trinitas connumeratur, et unusquisque eorum dum de Trinitate esse dicitur, a creaturis caeteris sequestratur.