# Epistolae Et Opuscola 3.12

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, Letter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.12

Quid, rogo, proficit ad negandum Filio Dei materni corporis veritatem, quando unus de Trinitate passus asseritur? Nonne, si unus de Trinitate est, vere Filius Dei est? et si passus est, vere habet materni corporis veritatem? Alioquin tolle corpus ex matre sumptum, et quomodo pati potuit pura divinitas? Perpende qualis est caro Mariæ, sine dubio passibilis et mortalis: ut ergo esset caro Verbi passibilis et mortalis, et illa carne habet originem quæ fuit passibilis et mortalis. In prule igitur cognosce similitudinem generis per testimonium passionis: et ex pugnari magis Rntycbianos quam foveri, quando unus de Trinitate passus asseritur, velis notis adverte. Sine dui- Lio enim sub bis verbis ctiam prædicator unius in Christo substantiae confutatur. Ut sit enim Christus unus de Trinitate, aet divinitatem pertinet; utcredatur passus, ad humanitatem. Non esset qui passus est, unus de Trinitate, unam haberet cum Patre et Spiritu sancto divinitatem. Non esset passus qui unus est de Trinitate, nisi consubstantialem matri haberet humanitatem. Sileat ergo unius naturae in Christo prædicator. Duas enim natura, commemorat, qui unum de Trinitate passuro fatetur. Suspiciones suas inaniter rodit, quisquis bene dicta dum male conatur intelligere, calumniari, potins, quam deceri studet. Unum de Trinitate passum Nestorianis non immerito displicet. Introducere enim quartam personam volunt, cui accidisse aestimant passiones. Eutychianis autem unum de Trinitate passam non recte placet, si tamen placet. Ipsi enim duas Christi permanere naturas, evidenter negare contendunt, quibus per hoc capitulum manifeste contradicitur: insinuata una substantia perboc quod unus de Trinitate; insinuata quoque alia per hoc quod passus infertur. Passio enim commemorata testimonium estnatnrae passibilis: natura passibilis intelecta, maxime in illo qui unus de Trinitate, duarum substantiarum clarissimam reddit distinctionem. Sed forsitan aut nimium suspiciosus, aut omnino tardus auditor aperta locutione desiderat instrui: videlicet ut quuties confiteri delectamur aut Deum passum, aut unum de Trinitate passum, quia et Pater Deus, et Spiritus sanctus Deus, et simnl tota Trinitas Deus; et Pater unus de Trinitate, et Spiritus sanctus unus de Trinitate. Sed dicentes Deum passum, rontinuo inferamus, secundum carnem, ne ant tota Trinitas passionem suscepisse, ant ipse Filius in substantia divinitatis quæ est it!! cum Patre communis, passus putetur. Et in hac quidem parte mos gerendUs est talibus; et si sic audire desiderant, sic etiam nos loqui convenit: Unus de Trinitate, id est Filius, una persona de tribus personis, passus est secundum carnem, quam suscepit ex nobis ut dignaretur passionem tolerare pro nobis.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
