# Epistolae Et Opuscola 3.13

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, Letter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.13

Addamus verba manif. sta ne occasionem demus inte pretationi malitiosæ, putemurque aliud credere quam sentimus. Admonendus tamen videtur cui prolata simpliciter suspicionem commovent verba, non toties aut divinitatem Christi, aut humanitatem negari, quoties non simul sono vocis enuntiantur: Unus est, ait Apostolus, Deus Pater, ex quo omnia; et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia (/ Cor. VIII, 6). Ecce Dominum Christum dixit, homonem tacuit, nec tamen ideo negasse putandus est. Rursus in alio loco ad Timotheum scribens: Unus est mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (/ Tim. II, 5). Ecce, hominem dixit, Deum tacuit; non tamen ideo negavit (tanta quippe virtus est sacramenti ineffabilis); et sic in unam personam duas naturas singulariter et mirabiliter adunavit Deus homo misericorditer factus, ut Christum Jesum sive Deum dicas, hominem quoque simul intelligas; sive hominem confitearis, Deum quoque simul intelligas. Humana est in illo divinitas, et divina est humanitas. Propterea ille magis cujusdam separationis aut divisionis seminat suspicionem, qui duas naturas aliter non intelligit, nisi ambas audient nominari. Ecce audivimus in Evangelio vocem Christi dicentis: Pater major me est (Joan. xiv, 28); quod secundum humanam videtur dixisse naturam: nunquid ideo putabimus eum non habere in se divinitatem, secundum quam dixit in alio loco: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30)? Nonne quando dixit: Pater major me est, tacuit, Ego et Pater unum sumus? et quando dixit: Ego et Pater unum sumus, tacuit, Pater major me est? Nibil tamen horum negavit. Dicamus ero ei, si videtur, dicenti, Pater major me est; adde, Do. mine, Ego et Valer unum sumus; ne Arani non arbitrentur æqualem. Multa occurrunt simil a pio studio requirentibus. Ecce iterum dicit ipse Salvator; Ego ex ore Altissimi prodivi (Eccli. XXIV, 5), quod secundum divinitatem locutus est. Dicamus ei, adde, Domine: Ex utero virginali, quod pertinet ad humanitatem: no putent Manichæi vel Eutychiani, quia non es natus ex carne. Liceat nobis inter scientes quomodo credamus simpliciter loqui. In nomine Domini Jesu apostoli baptizabant: nunquid quia Patrem et Spiritum sanctum tacebant, ideo negabant? aut ideo baptismus iMe non dabatur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quia in nomine Domini Jesu baptizasse apostoli perhibentur? Nonne propter unius substantiae communionem, et propter unum nomen individuae Trinitatis etiam solo Domino Jesu nomiftato, Pater quoque et Spiritus sanctus in virtute illius nominis quod unum est ex tribus, nominati esse cognoscuntur? Ita etiam si solum divinitatem Christi nominem, jam simul humanitatem nominavi, quam sibi adunavit ex Virgine; et si solam humanitatem noMinem, simul divinitatem nominavi, cui cst adunata. Possunt hae duae substantiæ in Christo sine invicem loquendo proferri, non possunt sine invicem credendo cognosci.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
