Latin
Letter 3
Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 3.14
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ecce apud Miletum majoribus natu Ecclesiae salubria monita beatus dum traderet Paufus: Attendite inquit, vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus constituit episcopo, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit suo sanguine (Act. XX, 28). Die modo, gentium Doctor, et responde nobis aliquid, quod etiam nos mult m suspiciosis oporteat respondere. Dixisti Deum Ecclesiam acquisisse sanguine suo; quare non addidisti Filium? quid si alius Patrem putet? quid bi alius Spiritum sanctum? quia et Pater sine dubio Deus, et Spiritus sanctus Dens est. Aut si Deum simpliciter nominasti, vel quando eum dixisti acquisisse Ecclesiam sanguine suo, diceres quomodo habeat sanguinem Deus, et adderes, secundum carnem: ne quis putet quia etiam divinitas habere aut effundere sanguinem po est. Scio quid huic percontationi Vas electionis sine mora respondeat. Nosti, o iili, prædicationem meam; quare dubiam putasti sententiam meam? Jam ego dixi: Pater Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32), ut. Filius tantum passus a gentibus crederetur. Jam ego dixi: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipicns, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ul homo. Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 6-8), ut in humana substantia mortuus rite crederetur: quem tamen ut Deum cognosceres, fiducialiter alibi locutus sum: Ex quibus Christus secundum earnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula (Rom. IX, 5). Cognosco, sancte Paule, doctrinam veritatis plenissimam, nec mibi sententia tua in libro Actuum apostolorum dubia unquam fuit. Intellexi Deum, qui sanguine suo acquisivit Ecclesiam suam (Act. XX, 28), non rise nisi Christum Jesum Filium Dei, nec babuisse sanguinem, nisi secundum substantiam carnis. Sed propter istos ista dixi, qui nunc audicntes unum de Trinitate passum, dicunt: Adde, secundum carnem; quasi aliter intelligi debeat, etiamsi ego non addam; vel addere multum necessarium sit, quod etiamsi non addatur, apparet. Libenter tamen exigi a me patior quod ultro reddere sum paratus. Incunctanter profert lingua quod retinet conscientia. Unus de Trinitate Filius Dei Christus Jesus, qui est una persona de tribus personis, passus est secundum carnem. Tu vero si jam credis non malitiose unum de Trinitate passum dici, die similiter boto sensu sicut ego. Si autcm dubitas adhuc, dic unam personam de tribus passam, id cst, Filium Dci Dominum Jesum Christum secundum carnem: ne si unam personam de tribus passam profiteri nolucris, quartam confiteri inveniaris; et sine ulla ambiguitate Nestorii judiceris errore possessus.