# Epistolae Et Opuscola 3.15.1-17

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 3.15.1 to 3.15.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.15.1

Omnis ergo catholicus aut unum de Trinitate pa sum simpliciter audiat, simpliciter dicat; aut loquens caute, non tamen infideliter, uniam personam de tribus passam fateatur; nec ideo quempiam judicet hæreticum, qui unum de Trinitate passum illo sensu dicit, quo etiam ipse unam personam de tribus passam veraciter dicit; simulque ambulare viam Domini properemus, pacem tenentes. Hoc est quippe unum de Trinitate, quod est, tinam personam de tribus personis: quoniam si cas, Una est persona Chisti, nihil a'iud dicis, quam, Unus est Christus. Et si dixeris, Unus est Pater aut Spiritus sanctus, nibil aliud dicis quam, Una est persona Patris aut Spiritus sancti. Potest quidem unus etiam substantiam gnilicare, sed si addes sub tantiæ proprium manifestumque vocabulum, sicut quando dicis, Trinitas unus, et continuo subinfers, Deus. Alioquin tolle nomen quod adjungis, ubi substantia significatur, et die, si audes: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unus sunt. Quis coint non continuo, Unus sunt, secundum personam dictum consequenter intelligat, et Sabellii redarguat vanitatem? Vides ergo quia proprie unus ad personam pertinet significandam, quamvis adjunclo s bi cujuslibel substantiæ vocabulo possit etiam substantiam significare. Simpliciter ergo audiamus, unum de TriniLate passum, id est, unam personam ex tribus personis. NfC mihi quispiam velit opponere: Si dicimus unum de Trinitate, dicamus unum de humanitate, sicut dicimus Deum, et rursum dicimus bominem. Deum quippe cum dicimus, recte etiam hominem dicimus, quia ct Deus et horno nomina substantiarum sunt. Unus autem, quia proprie persona In significat; Unus et unus nequaquam cogitemus dicere, ne duas videamur asseverare personas. Ideo plane unum de Trinitate confitemur, et non unum de bumanilate; quia Deus venit ad uterum Virginis, et adventu suo munus ei largiens fecunditatis fine sorde libidinis, humanam sibi naturam potenter atque ineffabiliter adunavit, tanto vinculo unitatis, ut persona Verbi fieret persona carnis, et deinoeps una Verbi persona esset f carnis.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
