# Epistolae Et Opuscola 3.17.1-16

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 3.17.1 to 3.17.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.17.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.17.1

Frustra expavescit quisquis æstimat consubstantialem divinitati matrem futuram, si veraciter et proprie Maria mater lucrit Dei; profecto enim uia veraciter et proprie generanti semper est consubstantialis ille qui nascitur, accepit ab ei Deus unde ei fieret consubstantialis, et sic ex ea nasci dignatus est. Ita igitur proprie, sicut veraciter, Maria divinitatem Filii genuit, sed incarnatam. Sine carne enim divinitatem sempiternam generare non posset homo mortalis. Quid autem, proprie genuit? Manifeste genuit, contestantibus signis et virtutibus Deum esse, qui ex homine nascitur. Quid est, proprie genuit? Ipsa ei materiam carnis secundum quam generatur, operante quidem Spiritu sancto, verumtamen ex suis visceribus tribuit, et ideo quem sic nasci oportuit, etiam proprie genuit: quia in humana eum natura genuit, quam nullo dubitante proprie genuit. Quisquis autem putat aut dicit ex una substantia generari nullatenus potuisse substantias duas, veraciter dicit, si separatim generatas audierit. Nunc vero in magno illo et mirabili sacramemo, quod manifestatum est in carne, divina substantia secundum humanam substantiam proprie nata est; quia non separatim nata est, nec humanitatem proprie natam sibi divinitas adunavit: sed adunando eam sibi proprie nata est. Dicam adhuc planius pro captu infirmitatis mea, si removeat Deus veritatis tenebras falsitatis a luce hujus disputationis. Proprie est nata de Patre divinitas pura, proprie est nata de matre ead m incarnata divinitas. Et boc distat inter unius Filii Dei duas generationes, quod in divina generatione nulla fuit humanitas: in humana generatione adunata fuit humanitati proprie nasrenti divinitas. Si enim dixero, vel dicere voluero: Maria semper virgo proprie genuit humanitatem, non proprie genuit divinitatem, videbitur sub aliquo modo hominem purum genuisse, quem nullo modo ita genuit, quia Verbum carnem factum proprie genuit. Recte ergo, quant am arbitror, dicimus ct confitemur: Maria veraciter est mater Dei Christi, ut non esset suspicio phantasix.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
