# Epistolae Et Opuscola 3.17.35-51

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 3.17.35 to 3.17.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.17.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.17.35

Restat ergo ut si Deus Dei proprius Filius, ipse est etiam matris Virginis proprius (ilius, proprie eum genuerit. Alioquin si illa proprie non genuerit, nec ille proprius est filius. Proprius est autem filius; ergo illa proprie genuit: verumtamen secundum humanitatem, secundum quam potuit Deus nasci. iS. Superest nunc, in conclusione hujus voluminis, eisdem duabus sententiis de quibus inter se disputantium fratrum prolixa fit altercatio, ne qua remanere vel suspiciosis videatur ambiguitas, dare quamdam fidei regulam, qua praecedene simplicitas loquentium manifestetur, et audientium removeatur scandalum. Dicturus ergo unum dc Trinitate pasbum, prius asserat. omnipotentis Dei unam substantiam, tres esse personas: ex quibus una persona, id est Filius, Deus permanes, homo factus, cl natus et passus sit; neqtte Patre neque Spiritu sando pariter incarnato, quamvis opus nostrae redemptionis tota fucrit Trinitas operala. Sic autem passum esse Filium fateatur, ut credens intelligat non potuisse eum pati in ipsa substantia, qua Deus, et cum Patre et cum Spiritu sancto unus Deus est, sed in illa quam sine Patre et Spiritu sancto suscepit ex matre. Sed ideo divinitatem Filii recte posse a fidelibus dici passam fuisse, quia ipsius est caro quae passa est, ct ad ejus personam pertinet quam cum Patre et Spiritu sancto non creditur. habere communem. Postquam vero et Deum Dei Filium passum, et non in divinitate ipsa passibilem factum, sed humanitate quæ passibilis fuerat, intellexerit passum; confiteatur nihilominus ipsius unius Filii Dei Domini Jesu Christi duas esse naturas, vel substantias. Et cum plenius hæc pro modulo ingenii vcl eloquii sui inculcaverit, Chalcedonensis decrcta concilii, et papæ Leonis epistolam sequi se in omnibus profituatur. Superadjiciens, per incarnationem Filii Dei non crevisse Trinitalem, nec quartam Trinitati accessisse personam; quia divinitatis et humanitatis in Christo singulariter permansit ipsa persona;

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
