# Epistolae Et Opuscola 3.3

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, Letter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.3

Dicat nunc hæreticus quomodo Filius Dei factus est ex semine David secundum carnem. Joseph certe nihil seminavit in Maria, cui dicitur ab angelo: Spiritus sanctus superveiet in te, et virtus Altissimi obrumbrabit tibi. Quare Christus ex semine David iterum dicitur? quare ille natus inter homines sine humano semine, factus dicitur ex semine David? Non leviter, neque perfunctorie praedicationis hujus oportet con iderare virtutem. Memor quippe Apostolus doctrinæ suæ similiter alio quoque loco Timotheum charissimum discipulum monet: Memor esto, inquiens, Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine Da id secundum Evangelium meum (11 Tim. II, 8). Quis proinde inseruit nativitati ejos semen David in substantia humanitalis? U bi potuit fieri de semine David? Si sine homine natus est patre, qua ratione ergo fieret ex semine David, nisi carnem suscepisset ex matre quæ pertinebat ad semen DaviJ? De semine enim David M tria, et de carne Mariæ Christus; quamvis sine semine maritali, tamen cum proprietate naturæ. Propter hoc Psalmista cantat prophetico spir tu: Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV,13), quia in manifestacarnisa se acceptæ substantia, Maria genuit Dominum suum. Nam si aliunde caro Christi nasceretur, terra, id est Maria, nullatenus daret fructum suum, sed alicnum; nec iterum sanctus Apostolus semen Abrahæ Christum esse significaret, ita loquens: Abrahæ dictæ sunt proMissiones, et semini ejus. Non dicit: et seminibus, quasi in multis; sed, tanquam in uno: et semini tuo, quod est Christus (Gal. III, 16). Quid apertius? Quid evidentius? Nonne sic et semen Abrahæ Christus, quomodo ex semine David propter Mariam, per Mariam, de Maria? Tollat impius disputator Christo materiam carnis,quam Maria ministravit, et doceat quomodo est semen Abrahæ Christus, aut quomodo factus est ex semine David. Nunquid superfluo sacramento fernaculum proprium fidelis Abraham constringere videbatur, quando plenus fide, præscius etiam futurorum: Mitte, aiebat, manum tuam sub femur meum, et jura per Deum cœli (Gen. XXIV, 2). Diceret utique: Tange pectus meum cogitationibus sanctis splendidum; tange manus innocentiæ dote locupletes; tange caput nullius obnoxium criminis. Cur honestiora membra prætermittuntur, et sub solu femore juraturus ponere compellitur manum? Magnum aliquid in hoc femore latebat: caro quippe Christi ibi latebat, quæ fuerat ex ejus propagine nascitura. Propterea tacto femere terribilis profertur juratio per Deum cœli: quia Deus cœli crat ita secundum carnem nasciturus, sicut nasci solent quos generatio nomine femoris significata conformes utique his de quibus formantur assignat.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
