# Epistolae Et Opuscola 3.4.20-35

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 3.4.20 to 3.4.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.4.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.4.20

Gratia illi, qui carnis humanæ suscipiendo naturam sine culpa, non tamen sine poena culpam removit: pœnam finivit, et naturam sanavit, ut quia nobiscum est ei natura communis. Oportebat namque eum, sicut sacerdoteM, quod pro nobis offerret, a nobis accipere; si autem non accepit ex Maria carnis materiam, non accepit a nobis quod posset offerre pro nobis; et quomodo fungi potuit sempiterni munere sacerdotis? Sacerdoti nostro nos oportuit immolandam Deo victimain dare; Filius autem Dei Patris unigenitus, in carne. mortali sacerdos noster effectus, non aurum, non argentum, non hircorum sanguinem, sed corpus obtu- Iii proprium. Victima ergo nostra, corpus est ejus; et si corpus ejus accepit, a nob itaque corpus accepit; et hoc tunc accepit, quando eni sancta Maria concepit. Consubstantialis proindc matri credendus est, sicut consubstantialis est Patri. Consubstantialis etiam matri etiam nobis diabolum vicit: ideo de captivitatis profundo totum genus hominum misericors elevavit. Victus est Adam, blanditiis muliebribus de ligno vetito edere persuasus; vicit Christus, furore Judaico et clamoribus in patibulo ligni suspensus. Quid prodest Adam Christi victoria, si non cst ejus in Christo substantia? et quomodo id Geri potuit, nisi eum sic genuisset Virgo Maria, ut præberet ei sine iniquitate materiam carnis, in qua nasci temporalitcr posset et pati?

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
