# Epistolae Et Opuscola 3.5.19-40

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 3.5.19 to 3.5.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.5.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.5.19

nec Deus homini proximus erat in substantia, nec justo peccatur coaptabatur in gratia. Deus ergo se humilians factus est homo justus, et homini peccatori reconciliatus est Deus. Factus est Deus quod non erat, homo: et factus est homo similiter quod non erat, justus. Si autem justus Deus ita forte fieret homo justus, ut non rjus esset substantiae cujus fuerat bomo peecator, nec haberet aliquid proprium de substantia peccatoris, in aeternum remaneret hoio peccator. Nunc vero per similitudinem substantiæ eflecti participes gratiæ, justificati sumus in illo unigenito Deo qui pro nobis fieri voluit homo sin.ilis nobis. Unde etiam sanctissimus Paulus incarnationis mysterium tractans, ita de Christo loquitur ad Hebraos: Na:quam enim angelos apprehendit, Med semen Abrahæ ap. prehendit. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi (Hebr. II, i6, 17). Quis capituli hujus explicare dignis sernonibus valeat intel. lectum? Debuit inquit, per omnia fratribus similari. stultæ hæresis imperite defensor! quomodo poterit Christus fratribus similari per omnia, si dissimilis fuerat in substantia? Quomodo simulis omnino erit in substantia, nisi carnem suscipiendo de Maria? Desinat cor profanum talia meditari. Qui negat Christum veri Dei Filium verum veritatem carnis de vera matre mirabiliter assumpsisse, totum vult mediatoris evacuare negotium. Mediatur quippe non est nisi duorum, quos a se invicem separatos tunc ipse medius existendo rite ac firmiter copulat, si utrisque sit similis per substantiam, quos sibi facit appropinquare per gratiam. Christus autem Dci et hominum mediator existens, sicut Vas electionis insinuat: Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Chriatus Jesus (I Tim. II, 5); si non sic est homo de homine, quomodo Deus de Deo? si non sic est consubstantialis homini matri, quomodo consubstantialis cst Deo Patri?

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
