# Epistolae Et Opuscola 3.6.21-36

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 3.6.21 to 3.6.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.6.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.6.21

Una ergo natura Christi Jesu, cum Patre est illi communis. Et in qnia ratione fieri potest ut noster sit mediator, nisi habeat unde et cum Patre sit unum, et nobiscum. sit unum? Quod apertissime in Evangelio jam proximus passioni demonstrat, orans Patrem talibus verbis: V, sint unum, sicut et nos unum. Ego in eis, et tu in me (Joan. XVII, 22, 23). Dice mihi, qui unam praedicas essentiam Christi, quomodo est ipse in nobis, et quomodo est in illo Pater? Quia una est substantia Patris et Filii. Ideo etiam ipse in nobis est, quia particeps fieri voluit nostre substantiæ. Non est ergo j im una substantia, sed duae: una in qua est cum Patre unum, altera in qua est nobiscum unum; una pcr quam est in illo Pater, altera per quam est ipse in nobis vere; verus mediator, habens unde sit proximus Deo, unde proxi- IDUS nobis; ut faciat etiam nos proximos Deo, per se utique qui fieri voluit proximus nobis. Sed si forte tu, quem consideratio mediatoris ad prædicationem duarum substiantiarum compellit invitum, volens vim veritatis eludere, non omnino unius mediatoris duas essentias negas, sed ex h duabus unam fieri potuisse confirmas, require diligentius, si Verbum et caro una cœpit esse natura, utrum possit caro et Deus Pater unius essentiae praedicari. Consequcnter enim quia Verbum Patris est Filius, et indubitanter una est substantia Patris et Filii; sicut Deus Pater cum Verbo suo unius est substantiæ, sic eum carne Verbi sui unius invenietur esse substantiae, si caro et Verbum fieri potuit una substantia.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
