# Epistolae Et Opuscola 3.9.22-39

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 3.9.22 to 3.9.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.9.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.9.22

aut Patris, et Filii, et Spiritus sancti, id est sanctæ Trinitatis unam substantiam vel essentiam negare. Sed si unam substantiam vel essentiam negemus, Arianorum dogmati videmur præbere consensum. Ne ergo videamur similes Arianis unam Christi quamvis ex duabus naturam non prædicemus, sed unum Chrisium potius ex duabus et in duabus naturis confitendum; nec Arianorum polluamur veneno, nec superflua deliranlis Eutychetis inebrie. mur disputatione. Deus unigenitus, Dei Filius verus et proprius unus fuit, quando In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum jacta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I 1-3). Unus atque idem est, quando Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Propterea priusquam Virgo Maria conciperet, Deus Trinitas creavit nos; et posleaquam sancto Spiritu fecundante neperit Emmanuel, ad est, nobiscum Deum, Deus Trinitas redemit nos: ante dispensationem carnis Deus noster Trinitas; post negotium crucis, et post spolia infernorum, Deus noster Trinitas. Quare hoc? quia sicut unus fuit, est, et erit Pater, qui de Virgine non est natus; sicut unus fuit, est, et erit Spiritus sanctus, qui similiter de Virgine non est natus; ita unus est etiam Filius, qui de Virgine natus est. Assumptio illi fuit alterius a ad unam personam.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
