# Epistolae Et Opuscola 4.1-21

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 4.1 to 4.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.1

f'rima proinde est regula, quam tenere inter actus debens militares, ut nihil viribus tuis superbius assignes, sed omnia quæ sapienter, aut fortiter, aut feliciter geris, ad laudem referas potentissimi Creatoris: memor semper quid populo Israelitico ingredienti terram promissionis Moyses loquatur, humilitatis sanctæ volens omnes habere virtutem. Dicit enim: Ne dicas in corde tuo: Virtus,nea et potentia mea fecit mihi virtutem hanc magnam; sed memor eris Domini Dei lui, quiu ille tibi dat potentiam ad fac endam virtutem (Deut. VIII, 17, 18). Sicut plenius etiam propheta Jeremias admonet: Non glorietur sapient in sapientia sua, et non glorientur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur qui gloriatur: intelligere et scire quoniam ego sum Dominus, qui facio misericordiam, et judicium, et justi iam super terram (Jer. IX, 23, 24). Frequenter igitur, et ( si fieri potest ) indesinenter, voce cordis et corporis clamabis: Domine, fortitudo mea, et adjutorium meum in die malorum (Jer. XVI, 19). Et iterum: Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, ct salvus ero, quia gloria mea tu es (Ibid XVII, 14). Ista enim dicendo, sancti Pauli doctrinam sequi videberis, dicentis: Qui gloriaMur, in Domino glorietur (II Cor. I, 17). Et tunc super te prophetica sententia complebitur: Benedictus homo qui confidit in Domino, et erit Dominus spes ejus; eritque sicut lignum fructiferum secus aquam, ct in humorem mittet radives suas; non timebit cum venerit aæstus, et euni in eo frutices numerosi; et in anno siccitatis non timebit, et non deficiet a faciendo fructum (Jer. XVII, 7, 8). Deficiet autem si obliviscatur illius, de quo fidelis Isaias fidelibus narrat: Deus sempiternus, Dominus qui creavit terminos terrae; non deficiet, neque laborait, nec est investigatio sapientiæ ejus. Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat.

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
