# Epistolae Et Opuscola 4.3.1-23

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, 4.3.1 to 4.3.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.3.1

i. Domino beatissimo fratri Eugippio presbytero Ferrandus exiguus, in Domino salutem. Charissime, consider.. quales habeat vires ab Ariano comite nuper proposita quæstio. Sed prius quibus iDterse sententiis vel dogmatibus Ariani et catholici differant, deliberemus. Ariani volunt individuam Trinitatem prædicare, sicut Scripturae prædicant unum Deum. Catholici vero præcepta legis salubriter audientes: Audi, Israel, Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4), ne videantur sub unius Dei religione fidem Trinitatis excludere, tres personas unius substantias praedicantes, ipsam Trinitatem unum Deum simpliciter coufitentur; et de omni sancta Trinitate sapienter dictum intelligunt: Audi, Israel, Deus tuas, Deus unus est. Ariani, Patris et Filii et Spiritus sancti tres substantias prædicant, et ideo eorum potestatem dividunt, unitatem vitant, immensitatem minuunt, et per errores majori Patri minorem Filium subjiciunt; minorem autem Filio Spiritum sanctum dicunt. Catholici e contrario Deum Patrem, Deum Filium, Deum Spiritunm sanctum, ne tres Deos gentibus inducere videantur, unius esse honoris, gloriae, magnitudinis, aeternitatis, divinitatis, aequalitatis, essentiae confitentur; et nemini alterum praeponere cupientes, de Patre tamen Filium natum, de Patre et Filio Spiritum sanctum procedere sentiunt. i. Arianos si inlerrogare volueris unde sit Filius, UiDent dicere, de Patris essentia: ne gignentis et geniti probetur una divinitas, et confirmetur æqualitas. Timent. rursus ex nihilo natum Filium profiteri, ne Creator accipiens originem similem creaturis, unigeniti privilegio spoliatIs, perdat gloriam creatoris. Aliunde vero Filium natum, id est, ex aliqua subjaconte materia, multo amplius timent astruere; ne videatur quælibet res ante eum fuisse, per quem facta sunt omnia. Talibus erroribus respondent catholici: Credite quia natus est de Patris essentia: si negatis, dicite unde sit. Dicunt etiam minorem Filium, quia negant esse æqualem. Catholici vero dicunt eum secundum divinitatem aequalem, secundum humanitatem autem minorem. Æqualitas ejus secundum divinitatem non habet initium;

---

Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml.
